Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

Table of contents

< >
< >
page |< < (154) of 213 > >|
160154SIM. PORTII COMMENTAR. aliis omnibus, antiquatum & tempore con
fectum, propter copiam nigruerit.
omnium
enim talium &
pelles & cutes fiunt nigræ.
Exponit particularius causã alterius coloris ſimpli
cis ſcilicet nigri in pilis, pennis, et de quo ſuprà in cõ-
muni &
vniuerſalius pertractauarat, & inquit eum
contrario modo gigni quàm albus:
tria autem in eius
generatione conſiderat, vnum;
humore natiuum pro
pter multitudinem non concoctum, alterum;
longio-
rem eius moram, &
tertiũ copiam. quę cõtrà ſe habẽt
in humore, qui albedinem creat naturalem.
is enim
eſt concoctus, non veteraſcit, &
deficit propter exic-
cationem.
Cùm humidum, ait Ariſtoteles quarto Me
teororum, à naturali calido non obtinetur, ſuperna-
tat, &
nigricat: quamuis intus à calido extraneo exic-
catur.
Hoc ipſum palàm in vulneribus conſpicitur.
nigricant enim, cùm humidum à calore naturali non
concoquitur:
albicant autem poſtremò. idque ferè in
omnibus putrefactionibus accidere perſpicuum eſt.

Vſus eſt author duobus, παλ{αι}{ού}μενον {καὶ} χρονϊζόμενον,
quæ etſi idem videntur ſignificare, tamen humoris
vetuſtatem, &
longiorem eius moram connotant, ci-
tra concoctionem.
Cæterùm calor alio modo album
creat colorem, &
alio nigrum. nam per actionem con
tinuam &
exiccationem, album gignit, velut conſpi-
cere eſt in caminis, vbi ignis eſt perennis;
adurẽdo ve
rò humidum &
non exiccando, nigrum generat, ve-
lut in fumo, &
titionibus liquidò patet. Atque iccir-
co piſcium ſquamæ qui in vmbroſis degunt locis, her
baceũ &
nigricantem referunt colorem, quòd calor
in illas nõ agant.
Quomodo verò Sol Aethiopas deni
gret, paulò pòſt dicemus, vbi ad hominem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index