Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
ſe
mouendi deorsùm in oleo, hoc verò nullam facul­
tatem
ſe mouendi deorsùm in eodem oleo habet, cum in
fluido
ſui generis iners æquilibretur, ergo hoc nomi­
ne
pariter aqua ictum fugiens, immò non impulſą,
nec
percuſſa ab oleo poſticè recurrente non poterit
contundi
, nec explanari, & hoc experientia patet,
nam
ſi pila dura capillitium è filis ſericis tenuiſſimis
ſibi
annexum habuerit, & intra aquam filo deorsùm,
ſursùm
, vel lateraliter trahatur nunquam poſticum
capillitium
contundetur explanabiturque, dum vni­
formi
, non verò retardata velocitate pila in aquą
mouetur
.
& ab hac experientia luculenter euinci­
tur
ſomnium illorum, qui aiunt ad vitandum vacuum
rapidiſſimo
motu oleum poſticè recurrere, & ſic poſ­
ſe
aquæ ſuperficiem contundere, & explanare.
Qua­
propter
aqua excepto ſimplici contactu in ſuperficie
AHC
nullam contuſionem, aut percuſſionem patie­
tur
ab oleo ſuperincumbente MACK, igitur neceſsè
eſt
vt aqua in AHC retineat eamdem figuram, quam
priùs
habebat, ſed eius figura intra oleum vnita, &
contornata
eſſe ſolet ob naturalem partum eius con­
nexionem
, & vinculum, & ob compreſſionem vn­
dequaque
factam à fluido ambiente, vt dictum eſt.
igitur dum aqua ABC deſcendit intra oleum poſtre­
ma
eius baſis AHC, ſcilicèt versùs terminum à quo

motus
inchoat, eius figura debet eſſe tumida con­
uexa
, & contornata, cum è contra eadem aqua aſcen­
dens
intra mercurium ſi extruderetur à fluido ambi­
ente
neceſſariò eius poſtica baſis versùs principium

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index