Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="5">
            <p type="main">
              <s id="s.001282">
                <pb xlink:href="079/01/202.jpg" pagenum="153"/>
              Aut in aqua durare, aut altis aetheris oris.</s>
              <s id="s.001283">
                <lb/>
              Haud igitur constant divino praedita sensu,
                <lb/>
              Quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001284">Illud item non est, ut possis credere, sedes
                <lb/>
              Esse deum sanctas in mundi partibus ullis.</s>
              <s id="s.001285">
                <lb/>
              Tenvis enim natura deum, longeque remota
                <lb/>
              Sensibus a nostris animi vix mente videtur.</s>
              <s id="s.001286">
                <lb/>
              Quae quoniam manuum tactum suffugit & ictum:
                <lb/>
              Tactile nihil nobis quod sit, contingere debet.</s>
              <s id="s.001287">
                <lb/>
              Tangere enim non quit, quod tangi non licet ipsum.</s>
              <s id="s.001288">
                <lb/>
              Quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
                <lb/>
              Dissimiles debent, tenues de corpore eorum:
                <lb/>
              Quae tibi posterius largo sermone probabo.</s>
              <s id="s.001289">
                <lb/>
              Dicere porro, hominum caussa voluisse parare
                <lb/>
              Praeclaram mundi naturam, proptereaque
                <lb/>
              Id laudabile opus divum laudare decere,
                <lb/>
              Aeternumque putare, atque inmortale futurum;
                <lb/>
              Nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
                <lb/>
              Gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
                <lb/>
              Sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam,
                <lb/>
              Nec verbis vexare; & ab imo evertere summam;
                <lb/>
              Cetera de genere hoc adfingere, & addere, Memmi,
                <lb/>
              Desipere est.</s>
              <s id="s.001290"> quid enim inmortalibus, atque beatis
                <lb/>
              Gratia nostra queat largirier emolumenti,
                <lb/>
              Ut nostra quidquam caussa gerere aggrediantur? </s>
              <s id="s.001291">
                <lb/>
              Quidve novi potuit tanto post ante quietos
                <lb/>
              Inlicere, ut cuperent vitam mutare priorem? </s>
              <s id="s.001292">
                <lb/>
              Nam gaudere novis rebus debere videtur,
                <lb/>
              Cui veteres obsunt: sed, cui nihil accidit aegri,
                <lb/>
              Tempore in anteacto, cum pulchre degeret aevum;
                <lb/>
              Quid potuit novitatis amorem accendere tali ? </s>
              <s id="s.001293">
                <lb/>
              An credo, in tenebris vita, ac maerore iacebat,
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>