Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
< >
page |< < of 355 > >|
1nititur tabella B E; onus autem eſt puppis, quod onus præſertim in cardini­
bus C D, mouenti reſiſtit, & quod præcipuè mouere gubernator intendit.
cum igitur motum onus ſit intra vectis extrema, hypomoclion in extremo
ad B E, vbi in motu temonis tabella mare vrget, quod minimè cedit, ipſaque;
in hoc motu ferè maneat, & fiat quaſi centrum, circa quod totus temo cir­
cumducitur, patet temonem eſſe vectem ſecundæ ſpeciei, vt dicebam.
quod
etiam hinc patere poteſt, quia temo eſt veluti remus, cuius ſcalmus ſint car­
dines C, D. ſicut ergo remus eſt vectis ſecundi generis, cuius pondus eſt
ſcalmus, & mare hypomoclion; ita temo erit vectis eiuſdem generis, cuius
pondus erit vbi cardines, fultura verò mare.
Quærit igitur Ariſt. vnde nam tantas vires paruus nauis temo guberna­
tori ſuggerat, reſpondetque; propterea id contingere, quod temo vectis na­
turam obtineat, cuius inquit onus eſt mare, melius autem, vt dixi, dixiſſet
onus eſſe nauim, mare autem hypomoclion, mouens autem eſt gubernator.
Differunt autem remus, & temo, quamuis vterque ſit vectis, quoniam remus
ſecundum latitudinem nauis, ſeu ad latera nauis mari obnititur.
temo au­
tem in directum ferè nauigij conſtitutus mare ſcindit.
hinc fit, vt remus ad
nauem antrorſum rectà agitandam, gubernaculum verò ad eam in latera,
& obliquè contorquendam idoneum ſit.
quoniam enim mare eſt hypomo­
clion, fit vt dum gubernator mouet anſam temonis in A, ſeu ad dextram,
ſeu ad ſiniſtram ſecum ad eandem partem trahat nauigium, quod temoni
eſt connexum; ad contrariam tamen partem trahit ei, ſecundum quam mare
impingit.
atque hoc pacto remus antrorſum, temo verò obliquè nauim agit.
Poſthæc ſequuntur huiuſmodi verba (In extremo autem, & non in medio
iacet, quoniam mouenti facillimum est ab extremo motum mouere: prima enim pars
celerrimè fertur, quoniam quemadmodum in ijs, quæ feruntur in fine deficit latio,
ſic ipſius continui in fine imbeciliſſima eſt latio, imbeciliſſima autem ad expellendum
est facilis, propter hæc igitur in puppi gubernaculum ponitur) quorum ſenſus
videtur difficilis, neque græcus textus excuſandus eſt, benè enim tranſlata
ſunt.
Piccolominæus quidem plura quàm Ariſt. fatur, ſed non clariora. dif­
ficultas eſt in verbis illis (Prima enim pars celerrimè fertur) & in illis (Sic ip­
ſius continui in fine imbeciliſſima eſt latio) videtur velle dicere, quod quando
continuum aliquod proiectum fertur per aera, pars ipſius anterior ea eſt,
quæ præ cæteris partibus principaliter mouetur, & ad cuius motum reliquæ
poſteriores tanquam ſubſequentes moueantur; quaſi dicat tota vis lationis
eſt in anteriori parte: ſiue ipſi impetus maior ineſt: videmus enim proiecta,
quorum vna pars eſt cæteris grauior, quia ei parti melius imprimitur mo­
tus, eam etiam fieri anteriorem in latione, quamuis initio fuerit poſterior.
ſic etiam quando graue fertur deorſum, dicimus ipſum ferri ſecundum cen­
trum grauitatis ipſius, ibique; maiorem vim grauitandi exiſtere, ſic in proie­
ctis partem anteriorem dicere poſſumus eſſe, ſecundum quam totum conti­
nuum fertur: ibique; totum eſſe impetum lationis, & propterea etiam maio­
ri impetu, atque celerrimè ferri: & conſequenter partem poſteriorem, quam­
uis priorem æqua velocitate conſequatur, non tamen tanto impetu, cum ip­
ſa ad alterius impetum moueatur, & propterea latio ipſius eſt admodum
imbecillis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index