Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Table of figures

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1ſpeciem pronuncio, ſi tamen vtraque moles
in aëre fuerit; & ſit vt 42 ad 5 1/3. Nam ſi
tam ferrum quàm aqua intra oleum (cuius
grauitas ſpecifica in aëre eſt 4 3/4) collocentur,
grauitas ferri in oleo erit partium 37 1/4, qua­
rum grauitas aquæ erit ſolùm (7/12); quæ Ratio
longè maior eſt eâ Ratione, quam habent
grauitates in aëre.
Diſcriminis huius ratio eſt, quia vt inue­

nirem Rationem grauitatum aquæ & ferri in
oleo, ſacoma ſeu æquipondium debuiſſet pa­
riter eſſe in oleo; quia autem ſacoma ſemper
fuit in aëre.
& examinatum eſt ferri pondus
in aëre, grauitas quoque ferri & aquæ com­
paratur ſolum in aëre.
Quod ſi in libræ ex­
tremitate appenderetur globus ferreus vn­
ciarum 42 in aëre, qui in oleo immergere­
tur, reſponderet ſacomati ferreo in aëre exi­
ſtenti vnciarum 37 1/4: at ſi ſacoma ſit pariter
in oleo, quia ferreum eſt, & æqualiter à cen­
tro libræ diſtat, erit æquale ponderi, quod
examinatur, hoc eſt vnc.42. Globus autem
ferreus ſi in aquâ immergeretur, reſpon­
deret ſacomati ferreo in aëre exiſtenti vnc.

36 2/3: atqui ſi vnciæ 37 1/4 in aëre æquiponde­
rant vncijs 42 in oleo, vnciæ 36 1/3 in aërę
æquiponderant vnciis (41 51/149) in oleo; igitur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index