Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Table of figures

< >
< >
page |< < of 177 > >|
1
PROPOSITIO II.
Si foramina sint orizontalia, eiusdem altitudi­
nis, quantitates aquarum decursarum sunt
inter se ut foramina.89[Figure 89]
In vase AB dentur foramina orizontalia aeque
alta C minus, D vero maius.
Dico aquam decursam per C, quae sit E, se habere ad aquam
decursam per D, quae sit F, ut foramen C ad foramen D.
Longitudinum C, & D commensurabilium,
sit G communis mensura, & secentur lon­
gitudines C, D in partes, quae sint aequales ipsi
G, quibus divisis a perpendicularibus, producan­
tur tot foramina, quot sunt dictae partes.
Per pr. pet.
Quoniam huiusmodi foramina erunt inter se
aequalia. Ex eis effluent quantitates aquae
aequales.
Quot igitur sunt foramina in C, D,
tot sunt quantitates aquarum in E, F.
Igitur
sunt quatuor quantitates C, D, E, F, quarum
prima, C, est ad E, 2., ut D, 3., ad F, 4.; & per­
mutando erit C ad D ut E ad F.
Quod etc.
Per 36. primi.
Per primum huius.
Per 16. quinti.
Dices, quod fieri potest quod longitudines C, D,
non sint commensurabiles, nec proinde G sit eo­
rum communis mensura: sed hic non sumus in
Mathematicis, sed in physicis, ubi non habetur
ratio insensibilium.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index