Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1
Chryſocom. Nihil prorsùs: vnicum tantùm dubium reſtat; vtrùm ſci­
licet diverſa vmbræ projectæ ratio in Novilunio ac Plenilunio aliquod
diſcrimen in æſtu faciat.
Antim. Fateor, diverſam eſſe in vtroque, vmbræ projectæ rationem;
nempe in Novilunio vmbra à globo Lunari projicitur in Hemiſphærium
ſupra Horizontem, & à terreſtri in Hemiſphærium infra Horizontem; in
Plenilunio verò ab vtroque globo projicitur in Hemiſphærium, noctu ſu­
pra, diu infra Horizontem; ſed hoc magnum diſcrimen in æſtu non facit;
præſertim cùm humor ille dumtaxat Lunatis ad æſtum aliquid conferat,
qui terreſtri globo propior eſt, ſive denſior ſit, ſive rarior, juſta enim fit com­
penſatio; quippe ſi rarior eſt, plus loci occupat, igitur illius gravitatio in
plura diſtrahitur, ac proinde ſinguli Cylindri minorem vim habent; ſi au­
tem denſior eſt, deorſum tendit, hinc minùs confert in gravitationem com­
munem: vnde vides vnum ab alio compenſari: ſed jam ſatis de hoc argu­
mento, quod certè majorem diſcuſſionem poſtularet, quam vobis veſtro
commodo faciendam relinquo.
Auguſtin. Suſtine parumper, Antime, maximum dubium mihi injeciſti;
ſi enim humor Lunaris denſior minùs confert in gravitationem commu­
nem, nulla igitur ratio eſt, cur in Novilunio & Plenilunio major æſtus
fiat.
Antim. Multa, crede mihi, adhuc ratio reſtat; nam præter eam, quæ à
projectis vmbris, vt ſupra dictum eſt, peti poſſet, non ignoras corpuſcula
etiam graviſſima tum aquæ, tum aëri innatare, ac proinde vtrumque ele­
mentum inde gravius reddi; ſic fœtæ nubes, & multus vapor affuſus ab au­
ſtro, aëra graviorem reddunt, vt Sal vel Sabulum aquæ admixtum; idem de
præfato humore Lunari dictum puta: cur verò corpuſcula illa graviſſima
leviori medio innatent, non eſt hujus loci diſcutere, ſed quæſo vos, huic
congreſſui finem imponamus, ne doctiſſimorum hominum auribus & pa­
tientia, immodica garrulitate abutamur.
Auguſtin. Rectè mones; ſed quando nobis commodum erit ad pro­
ximum congreſſum redire?
Antim. Quando voles, diem indicendum tibi relinquo.
Auguſt. Poſt tridum igitur vos expecto, vt pulcherrimum illud argu­
mentum de aſſurgente per fiſtulam humido & Mercurio in eadem ab ex­
teriori aëris Cylindro, vt multi volunt, ad certam altitudinem ſuſtentato,
diſcutiamus.
Antim. Hoc ipſum eſt, quod nobis diſcutiendum reſtat; quare conſulite
illos Autores, qui de hac materia ſcripſerunt, vt ex variis probatiſque expe­
rimentis, veritas tandem eluceſcat; nonnihil addemus, delibando ſaltem,
de vi electrica, quam aliqui ad rem hanc nonnihil conferre putarunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index