Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1Succularum tamen multa ſunt genera vt videre eſt apud Vitruuium.
Et Pappus lib. 8. Mathemat collectionum fabricam inſtrumenti
docet, quod huc referri debet, eſt autem eiuſmodi.
vocat axem M B,
56[Figure 56]
tympanum C D, circa tympani peripheriam ſcytalas vel collopes in fora­
minibus tympani F G, H F, &ct: ita, vt potentia quæ ſemper in
ſcytalis eſt, vel in peripheria tympani vt in F, dum circumuertit
tympanum, & axem ſurſum quoque mouet pondus K axi appenſum
fune M circa axem reuoluto.
Qui amplius videre volet, cur ab
hoc inſtrumento, quod axis in peritrochio vocatur, magna pondera
ab exigua virtute, quo ve etiam modo moueantur, quæ ratio tempo­
ris, ſpatij, potentiæ, ac moti ponderis inter ſe, & vt vſus ipſius ad ve­
ctem referatur.
Videat apud Guidum Vbaldum in Mechanicis. Ad
hoc genus etiam inſtrumenti referantur ingentes illæ rotæ in vno
axe quarum vna labore vnius atque alterius hominis vertitur: alte­
ra ſitulis quibus in ſua circumferentia accommodate dispoſitis con­
ferta eſt ſui conuerſione ex vna parte aquam Sequanæ ſeptis contra­
ctam exhauſit, ex altera aliò refudit, vt ex lapide quadrato firma
iacerentur fundamenta illius eximij pontis, qui magno ornamento &
commoditate celeberrimæ vrbium Lutetiæ, iuſſu Henrici III. Regis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index