Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 303 > >|
1quæ à centro ad periferiam tendit, vt illa, quæ ex brachio, &
funda conſtituitur in rotatione; tanto velocius mouetur.
Cumque ex maiori velocitate iſtius motus, maior impetus
producatur; hinc fit, vt quod funda iacitur, tanquam per
velociorem iaculationem, maiorem impetum à funditore
recipiat, quàm ſi manu mittatur, longiuſque valde proinde
feratur.
Iactus enim qui manu fit, inquit Ariſtoteles, breuis
eſt reſpectu ſcilicet eius, qui funda efficitur.
Ad primam igitur rationem dubitandi reſponderi poteſt,
maiorem, aut minorem comprehenſionem proiecti, parum
aut nihil conferre ad vlteriorem eius emiſsionem, ſed po­
tius modum comprehendendi diuerſum proportionatum,
in quantum ſcilicet ipſa comprehenſio ad commoditatem
pertinet iaculandi quaſi artificiosè.
Vt ſi quis teſtam, vel
complanatum lapillum eminus proijcere velit, inter pol­
licem, & indicem ſupra medium digitum collocat, vt ip­
ſo indice incuſſo impetu in latus poſterius, ille per aera, ean­
dem poſitionem ſeruando, feratur, qua cum facilius præeun­
te acie aerem ſcindat, vlterius quoque pergere valeat.
Alio­
quin ad abſolutam proiecti emiſsionem, ſatis illud com­
prehenditur funda, ideoque nihil minor comprehenſio ob­
ſtat, quominus funditor longius iaciat, cum hoc ſibi vendi­
cet aliunde.
Ad ſecundam reſpondetur, grauitatem inſtrumenti nul­
lam, vt plurimum augere difficultatem in latione, aut
proiectione ponderis dummodo proportionem quandam
habeat cum potentia motrice, vt patere poteſt inductio­
ne, tam in vectibus plurimis, ac rotis curruum, quàm in
in machinis bellicis, aut venatorijs, quibus miſsilia iaciuntur.
Quare cum grauitas fundæ, vel nullius momenti in ſe ſit,
vel ad ſummum ſit grauitas inſtrumenti, nullam pariter ſu­
pra pondus proiecti augere poteſt difficultatem, ad quam
ſuperandam maior conatus potentiæ requiratur, minuſque
propterea funda, quàm ſola manu, proiectum mittatur.
Vna tamen adhuc ſupereſt difficultas, quæ non mediocris
eſt momenti; nimirum quo pacto motus circularis, quo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index