Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

List of thumbnails

< >
151
151 (131)
152
152 (132)
153
153 (133)
154
154 (134)
155
155 (135)
156
156 (136)
157
157 (137)
158
158 (138)
159
159 (139)
160
160 (140)
< >
page |< < (140) of 677 > >|
160140GNOMONICES M R, ſinum complementi diſtantię Solis à meridie K, ita K λ, medietas ſinus altitudinis meridianæ ad
λT, differentiam inter T N, ſinum altitudinis Solis, &
rectam λ N, medietatem ſinus altitudinis me-
ridianæ:
Sifiat vt ſinus totus adſinum complementi diſtantię Solis à meridie, ita medietas ſinus altitu-
117[Figure 117] dinis meridianæ ad aliud, inuenietur
recta, quæ addita medietati prędi-
ctę, ſi diſtantia à meridie minor eſt
quadrante, vel ab eadem medietate
ablata, ſi maior eſt diſtantia à meri
die quadrante, dabit ſinum altitudi-
nis Solis tempore obſeruationis.
Si
1110 autem distantia Solis à meridie qua-
dranti fuerit ęqualis, erit ipſamet
medietas λ N, ſinus altitudinis So
lis tempore obſeruationis.
Rurſus
222. vel 4. ſexti quoniam in ſecunda figura, vbi pa-
rallelus totus ſupra Horizontem ex-
tat, &
illum non tangit, eſt vt K M,
ſinus totus ad M R, ſinum complemẽ
ti diſtantiæ Solis à meridie K, ita K λ, medietas differentiæ K θ, inter ſinum maioris altitudinis meridia
næ, &
ſinum minoris altitudinis meridianæ ad λ T, differentiam inter T N, ſinum altitudinis Solis, &
3320 rectam λ N, compoſitam ex dictamedietate λ θ, ac ſinu θ N, minoris altitudinis meridianæ:
Si fiat,
vt ſinus totus ad ſinum complementi diſtantiæ Solis à meridie, ita medietas differentiæ inter ſinum maio-
ris altitudinis meridianę, &
ſinum minoris altitudinis meridianæ ad aliud, reperietur recta, quæ ablata
ex recta compoſita ex dicta medietate, ac ſinu minoris altitudinis meridianæ, ſi diſtantia Solis à meridie
fuerit quadrante maior, vel eidem rectæ compoſitæ addita, ſi diſtantia quadrante fuerit minor, dabit ſinũ
altitudinis Solis tempore obſeruationis, Si autem diſtantia quadranti æ qualis extiterit, erit ipſamet re-
cta compoſita ex dicta medietate, &
ſinu altitudinis meridianæ minoris, ſinus altitudinis Solis tempore
obſeruationis.
Quę omnia ex hiſce duabus appoſitis figuris facile colligi poſſunt.
VICISSIM, ſi fiat, vt K λ, medietas ſinus altitudinis meridianæ in priori figura, vel medietas
rectæ K θ, in poſteriori, quæ differentia eſt inter ſinum maioris altitudinis meridianæ, &
ſinum minoris al-
4430 titudinis meridianæ, ad λ T, differentiam inter ſinum altitudinis Solis, &
medietatem ſinus altitudinis
meridianæ in priori figura, vel inter ſinum altitudinis Solis, &
rectam λ N, quę componitur ex medieta-
te differentiæ inter ſinum maioris altitudinis meridianæ, &
ſinum minoris altitudinis meridianæ, atque
ſinu minoris altitudinis meridianæ, vt in poſteriori figura apparet, ita ſinus totus ad aliud, reperietur ſi-
nus complementi diſtantiæ Solis à meridie K.
Quod complementum additum quadranti, quando ſinus al-
titudinis Solis minor eſt, quàm recta λ N, hoc eſt, quàm medietas ſinus altitudinis meridianæ in priori
figura, vel quàm recta compoſita ex ſinus minoris altitudinis meridianæ, &
medietate differentiæ inter ſi-
num maioris altitudinis meridianæ, &
ſinum minoris altitudinis meridianæ in figur a poſteriori, dabit di-
stantiam Solis à meridie, vt in poſteriori figura apparet.
Idem vero complementum à quadrante ſublatũ,
quando ſinus altitudinis Solis maior eſt, quàm dicta recta λ N, relinquet diſtantiam Solis à meridie.
SED facilius hęc res conficietur illo modo, quem vltimo loco tractauimus, antequàm problema hoc
propoſitum per triangula ſphærica explicaremus.
Nam ſi fiat, vt K M, ſinus totus ad K R, ſinum verſum
diſtantiæ Solis à meridie K, ita K λ, medietas ſinus altitudinis meridianæ in priori figura, vel in poſterio-
ri ita medietas differentiæ inter ſinum maioris altitudinis meridianę, &
ſinum minoris altitudinis meri-
dianę, ad aliud, nota euadet K T, differentia inter ſinum maioris altitudinis meridianæ, vel certe in prio-
ri figura ipſius altitudinis meridianę, &
ſinum altitudinis Solis quæſitę.
ITEM ſi fiat, vt medietas præ dicta ad differentiam inter ſinum maioris altitudinis meridianæ, vel
certe in priori figura ipſius altitudinis meridianę, &
ſinum altitudinis Solis, ita ſinus totus ad aliud, pro-
ueniet ſinus verſus distantiæ Solis à meridie K.
Vt ex ijſdem figuris manifeſtum eſt.
QVOD ſi polus mundi in vertice, ſeu polo Horizontis extiterit, erit in quolibet die Solis alti-
5550 tudo perpetuo æqualis declinationi paralleli, quem tunc Sol deſcribit motu primi mo-
bilis:
Quia tunc Aequator idem est, qui Horizon, & paralleli Hori-
zontis à parallelis Solis, vel Aequatoris non diffc-
runt, vt perſpicuum eſt.
FINIS PRIMI LIBRI.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index