Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (124) of 525 > >|
161124Comment. in I. Cap. Sphæræ paulatim mare in tumorem quendam, ac montem, vt co@trarium ſentientes fa-
bulantur, cuius illis, qui nauigant, poſtquam aliquot gradus confecerint, orire-
tur Sol, quàm quando exiſtebant in terra:
Pari ratione, ſi quis diceret, mare pe-
detentim deprimi, non poſſet ſeruari illa proportionalis uarietas exorientis So
lis, ac occidentis, reliquarumq.
ſtellarum. Quod cum ſalſum ſit, perſpicuũ eſt,
terram &
aquam, vnum eandemq́ue ſuperficiem cõuexam obtinere à qua cun-
que parte orientis uerſus occidentem.
Præterea, quemad modum ſi aliquis pro
cederet in terra à ſeptentrione in auſtrum quoquo uerſus, poſtquam integrum
gradum perambulaſſet, reperiret polum arcticum magis depreſſum vno gradu;
ſi uero duos gradus in terra peregiſſet, duobus etiam gradibus depreſſum, atq;
ita deinceps proportionaliter;
Ita quoque prorſus obſeruatum fuit in mari.
Quando enim à ſeptentrione in auſtrum nauigatio inſtituitur, ut ex Luſitania
v.
g. vbi eleuatio poli continet grad. 40. uerſus inſulas Canarias ſeu Fortuna-
tas, poſtquam iter confectum eſt per integrum gradum, reperitur polus altitu-
dinem habere 39.
grad. duntaxat, & ſic deinceps proportionaliter. Contrarium
vero obſeruatum fuit, quando à meridie in ſeptẽtrionem nauigatur, vt ex inſ@
lis prædictis Luſitaniam uerſus, uel ex Luſitania in Britanniam.
Signum igi,
tur manifeſtiſſimum eſt, aquam eandem cum terra habere ſuperficiem conue-
xam à ſeptemtrione in auſtrum, ita ut neque terra, neque mare magis attolla-
tur, ſed utrumque elementum æquali diſtantia à centro mundi remoueantur:

Aliàs enim dicta proportio in uariatione altitudinis poli conſlare minime poſ
ſet.
Cum igitur nulla in re diſcrepet conuexa ſuperficies aquæ à ſupe ficie con
uexa terræ, tam ab ortu in occaſum, quàm à ſeptentrione in auſtrum, nullus iã
dubitandi locus relinqultur, unum globum ex vtroque elemento conſtitui.

Habuit hæc ratio tantum momentum apud quendam, qui contrariam ſenten-
tiam tuebatur, (quemadmodum à viris fide dignis, qui familiariter eo uteban-
tur, accepi.)
vt proprijs impenſis in diuerſas partes, aſſumptis ſecum uariis in-
ſtrumentis Mathematicis nauigarit periculum facturus, num hæc proportio,
quã in ortu, &
occaſu ſtellarum, & in eleuatione poli ſeruari diximus, uera eſ-
ſet, an conficta ab Aſtronomis:
deinde vero cum deprehendiſſet eam ueriſſimã
eſſe, relicta priore ſua opinione erronea, ueram ſententiam amplexus ſit.
Tertio concludi poteſt hæc noſtra ſententia ex eclipſibus Lunaribus,
113. ratio hac ratione.
In omni eclipſi Lunæ umbra aggregati ex terra & aqua rotunda
eſt, in quacunque cœli parte contingat eclipſis.
Igitur neceſſe eſt terram & aquã
vnum componere globum.
Antecedens perſpicuum eſt in partibus Lunæ non-
dum eclypſatis:
Sunt etenim eæ corniculatæ, ſeu circulares, ut experientia no-
tum eſt omnibus Aſtronomis, &
ijs etiam, qui vel vnam Lunæ eclipſim conſpe-
xerunt.
Quare oportet vmbram eiuſdem eſſe figuræ, nempe circularis. Si enim
eſſet quadrata, uel triangularis, uel alterius figuræ præter ſphæricam, non con
ſpiceretur Luna circulariter ingredi vmbram, ſed ad modum vmbræ non rotũ
dæ, quod cum experientia pugnat.
Conſecutio uero neceſſaria eſt. Nã ut oſten
dunt Perſpectui, figura cuiuſque vmbræ imitatur figuram corporis opaci, quod
vmbram eſſicit;
vt ſi corpus opacum, ſeu vmbroſum extiterit rotundum, vm-
bra quoque rotunda proijciatur;
ſi figuræ lateratæ fuerit corpus vmbroſum,
eiuſdem figuræ cernatur umbra, &
ſic de cęteris, vt facillime quiuis experiri po
terit.
Cum igitur umbra in quauis eclipſi Lunari perfectiſſime rotunda appa-
reat, vt indicant partes nondum eclipſatę, neceſſario concludendum eſt, cor-
pus illam umbram efficiens, nempe compoſitum ex terra, &
aqua, rotundũ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index