Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 166 > >|
1enim conſcendens nauem ſapiens, num comprehen
ſum animo habet, at〈que〉 perceptum, ſe ex ſententia na
uigaturum?
Quî poteſt? Sed ſi iam ex hoc loco pro
ficiſcatur Puteolos ſtadia triginta, probo nauigio,
bono gubernatore, ac tranquillitate: probabile ui
deatur ſe illuc uenturum eſſe ſaluum.
Idem in primo
de diuinatione: Vnum de Simonide, qui cum igno­
tum quendam proiectum mortuum uidiſſet, eum〈qué〉 hu­
mauiſſet, haberet〈qué〉 in animo nauem conſcendere:
moneri uiſus eſt, ne id faceret, ab eo quem ſepuitu
ra affecerat.
Quin & conſcendere ſimpliciter dicimus:
Tu uelim quàm primum conſcendas, ad me〈qué〉 uenias:
apud Tullium ad qintum fratrem.
Conſcendere Græci
ἐπιβῆναι dicunt.
Plutarchus περὶ τῶν ἐκλελοιπότων χπηστη­
ρίων
: Οὗτος ἔφη ποτὲ πλέων εἰς ἰταλίαν ἐπιβῆναι νεὼς ἐμπορικὰ
χρήματα καὶ συχνοὺς ἐπιβάτας ἀγούσης.
Sed hæc gramma­
ticorum ſunt: neque ſatis digna, in quibus diutius
immoremur.
Illa profecto obſcuriora, quæ fortaſ­
ſe uigilans Lector à nobis deſyderabit: qui ſint θρα
νῖται
, qui ζυγῖται, qui θαλάμακες, apud Ariſtophanem
in Ranis, dum ait: Καὶ ἀποπαρδεῖν ἐς τὸ στόμα τῷ θαλάμακι.
qui ab Appiano θαλαμίαι appellantur, ab alijs θαλα­
μῖται.
Quòd ſi Græcorum Commentarios ſequi uolue­
rimus: id tamen non erit expeditum.
ita enim decla­
rant, ut multo obſcuriora ea ipſa reddere uidean­
tur.
&, quod magis mirabere, pugnantia nobis in
ijs explicandis proponunt.
Enarrator enim Ariſto
phanis in loco ſuprà citato, ait fuiſſe tres ordines
remigum: ut qui in inferiore parte nauis eſſent, θαλα

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index