Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 1055 > >|
1
ſit modus vtriuſque diuiſionis; nempe ſecundum latitudinem formæ.
Præterquàm quòd effi­
ceretur, vt motus eſſet in primo modo dicendi per ſe quantus: veruntamen ab Ariſtotele cenſetur
quantus eſſe per accidens.
Neque id ſufficit quod aiunt, motum arceri à quanto, quia ſit res quę­
dam imperfecta.
Tùm quia motus quidam naturalis eſt perfectio rei mobilis, vt in cęlo conuer­
ſio cuius item vita & immortalitas exiſtimatur.
a At verò, ſi audiant motum eſſe rem quandam

imperfectam, quia quiſque ſit progreſſus ad formam, & conuerſionem hoc quoque modo im­
perfectam eſſe profiteantur; ideoque.
non eſſe propriè quantum. opponam ego nihil id prohibere,
quominus ſit abſolutè quantum.
Nam quicquid habet imperfectionis, non ex quantitate, profi­
ciſcitur, ſed ex aliis prædicamentis ſecundum quę fit motus.
Nam, ſiquid habet imperfectionis
in genere quantitatis, ideſt, aut ſolius incrementi qui eſt motus ſecundum quantum, non motus
communiter, aut quòd in ſucceſsione poſitus eſt, nec permanet: attamen nouimus ſucceſsiuum
eſſe differentiam quanti, & ſucceſsiua vt quanti ſpecies haberi, & ſimpliciter quanta nuncupari.
Quamobrem imperfectum quid erit ad cętera prædicamenta, vt generatio ſubſtantia imperfe­
cta, itidem audio, imperfecta quantitas, & alteratio qualitas imperfecta, & latio vbi imperfectum:
ſed quòd motus ſimpliciter ſit quantitas imperfecta, nequaquam.
Accedit eodem, quòd in omni
motu ſemper eſt aliquid quod factum eſt; b quapropter eius merito quod factum eſt, ſaltem in


accidentibus nominationem ſimpliciter à ſuo prædicamento accipiet, vt quanuis ſit calidum in
quinto gradu, & adhuc promoueri poſsit, calidum dicetur, & id multo magis in quantitate eue­
niet, quò quantitas in infinitum minui poteſt propria ratione conſeruata.
Nam quicquid poni­
tur vltra certos terminos, tollit quidem rationem ſubſtantiæ vt carnis & oſsis, ſed non rationem
quantitatis.
Tertiò diſtinguunt motum communiter in ſucceſsiuum & momentaneum, & dum
reddunt rationem, cur etiam momentaneus dicatur motus, afferunt omnes cauſſas quibus intro­
ducitur tempus.
Vnde enim obſecrò tempus aliunde quàm à reſiſtentia, & ab actu ſubiecti quod
habet formam oppoſitam?
& vnde'nam ratio & diſtinctio motus propriè dicti ex illorum placi­
tis, quam ex tempore?
& tamen illi faciunt ſubiectum momentaneæ mutationis, & reſiſtentiam,
atque item fluxum illi tribuunt, quæ ſunt omnia cauſſa temporis.
Adde etiam quòd in genera­
tione ſubiectum in actu, aut ponendum non eſt; cùm fiat ea mutatio ex eo quod eſt in potentia
& non eſt per ſe, & proptereà diſtinguatur ab aliis mutationibus, aut, ſi in actu eſt, cur non fit in
tempore propter oppoſitionem formarum?
Quin etiam non temere danda eſt illa diſtinctio in­
ter motum & mutationem, quòd mutatio ſit momentanea, motus verò fiat in tempore: ſiquidem

alia magis propria c ſuccurrat, videlicet, quia mutatio ſit inter terminos priuatiuè oppoſitos.

Iterum vbi concedunt mutationem vniuersè habere ſubiectum in actu & reſiſtentiam.
quid de
illuminatione dicendum eſt, & generatim de illis mutationibus quæ afferunt perfectionem?
ibi
enim adeſt ſola priuatio ſine contrario & ſine vlla prorſus reſiſtentia, quorum beneficio tempo­
ris puncto fiunt.
Nam, quòd iſtiuſmodi tranſmutationes in tempore breuiſsimo, & quod ſenſum
fugiat, obeantur, ægrè conceſſerim.
Prętereà quomodo cogitatur fluxus ſine priori & poſteriori?
ſi enim ſimul fit mutatio tota, in eo quòd ſimul fit, vt ſi vndequaque fiat veluti conglaciatio, ſi
etiam quòd forma ſubitò accedat; ea ſanè fluxus non eſt.
Si minus: ergo ibi prius & poſterius.
Quanquam illuminatio & reliquę mutationes, id genus, vel Ariſtotele auctore, ſunt habitudines
quædam agentis & formæ ad ſubiectum in quibus hoc poſt hoc ſolum adeſt, & nullus omnino
fluxus.
Mitto nunc, quòd tempus ſpeciem per ſe faciat, quia ſit res quædam perfecta, nec via,
pars, aut modus, cùm ſic definiatur.
Numerus motus ſecundum prius & poſterius, in qua de­
ſcriptione liquet tempus eſſe alicuius, neque rem abſolutam, & ſimpliciter, ſed cum aliquo modo,
quòd ſi id quod ſpeciem facturum eſt, abſolutum ſit, oportet; profectò tempus per ſe ſpeciem

non efficiet.
Inſuper nihil dicunt de actione, perpeſsione, & habitudine cum quibus iuncta mo­
tus eſſentia videtur.
Sed certè illud vnum lapſus omnis in cauſſa fuit, quòd eos latuit poteſtas eo­
rum communium quæ ſunt ad vnum.
Proinde ſcire licet. Motum primò, ſiue mutationem
voces.
Phyſ. 3. definiri quæ tamen ſpeciatim ſumitur. non ſanè, vt ſignificet hoc poſt hoc, quæ
ſubita eſſe poteſt: ſed tranſitum & progreſſum ab vno termino ad alterum qui in iis quæ per ſe
mouentur, in tempore fit, vt infrà etiam pluribus oſtendemus: & cùm è mutationibus quædam
per ſe ſint, nonnullæ per accidens quæ ſolent conſequi motum per ſe, & ſunt potius habitudines
quàm motus, velut illumina & viſio; addimus etiam ab hac definitione ſeiungi mutationes per
accidens.
Atqui mutationum per ſe primum locum ſibi vendicat motus qui eſt ad locum; etiam
hunc præcęteris definitum fuiſſe dicimus.
in hoc autem primùm potiſsimeque. ineſt vniuerſa ratio
ſucceſsionis, in reliquis verò cum ordine quodam: ſicut etiam ordinatè in illis ineſt ratio diuiſio­
nis, in eo quidem qui eſt ad locum, primo, & deinceps in aliis.
Ob id exponendum erit de ratione
diuiſionis, quę ineſt in eo motu, ſi diligenter aſſequi velimus, vt ea pertineat ad alios motus.
Tùm
deinde, quoniam per ſe eſt actus quidam imperfectus, & adhuc ab efficiente pendens, & in ſub­
iecto quodam exercetur: ſi velimus etiam ritè explicare genus ipſius motus, expediendum item

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index