Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1
Secundo Ariſtoteles idem probat, & ait. Omne quod per
se propriè mouetur, per se propriè quieſcit, cum ei placet ne
ſi quid obſtet, sed elementa per se propriè non quieſcunt, cum
eis placet; immo quouſque ad proprium naturalemque locum
peruenerint, continuo motu agitantur, niſi impediantur: ergo
elementa per se propriè non mouentur.
Maior propoſitio duobus modis probatur: primus quod
natura æquè eſt principium motus, & ſtatus illius, in quo eſt:
vt docuit Aristoteles libro ſecundo phyſicorum particula ter
tia.
Ergo elementa, ſi per ſe propriè à natura mouentur, per
ſe etiam & propriè ab eadem natura quieſcent: diximus enim
non semel ſupra; idem eſſe principium motus, & quietis.
Secundo eadem maior probatur: in elementis nullam eſſe re
ſiſtentiam intrinſecam est supra demonſtratum de ſententia
Ariſtotelis libro quarto phyſicorum.
At qui ea, in quibus nulla
eſt intrinſeca reſiſtentia, & ſe ipſa, & per se propriè ſiſtere
nequeunt, cum eis libuerit: ergo vera eſt propoſitio maior, quæ
dicit, omne quod per se mouetur propriè quieſcit, cum ei placet.
Non obstat perpetua cæli agitatio à nulla quiete interce­
pta, quod natura de cæleſtibus globis, & de corporibus ſubcæle
stibus non ſecundum rationem eandem eidem nomini congruentem, quod
eſt vniuoce, ſed ad vnum, & ad vnam naturam, quod eſt analogicè,
dicatur, vt cætera ſilentio inuoluantur, quæ hac de re ab Ale
xadro, Themiſtio, Simplicio, Phylopono, Auerroe, et aliis om
nibus probatissimis philoſophis ſcribuntur in definitione naturæ.
Tertio Ariſtoteles eodem in loco ſextam hanc propoſitio­
nem hoc argumento confirmat.
Omne quod à ſe ipſo propriè
mouetur, ad contraria loca mouetur: quæ ſunt ſurſum, deor­
ſum, ante, & ponè, dextrum, & ſiniſtrum: ſed elementa ad con
traria loca non feruntur.
Ergo elementa à ſe ipſis per ſe pro-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index