Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
51 39
52 40
53 41
54 42
55 43
56 44
57 45
58 46
59 47
60 48
61 49
62 50
63 51
64 52
65 53
66 54
67 55
68 56
69 57
70 58
71 59
72 60
73 61
74 62
75 63
76 64
77 65
78 66
79 67
80 68
< >
page |< < (149) of 672 > >|
161149De his quæ Virtute Calida dicuntur. eruperit. Mihi verò nihil negotij faceſſit, quod tenuiſſimæ ſint in
ſilice, &
in ferro, illæ anguſtiæ, ſcintillæ autem tot & tantę ap-
pareant, vt videantur, non potuiſſe tantillo ſpatio comprehen-
di:
propterea enim tantâ velocitate exiliunt, quia ibi per vim
congeſti detinebantur igniculi, qui libertatem nacti dum ſe celer-
rimè agitant, maiorem ſui ſpeciem noſtris oculis ingerunt;
quem-
admodum titio ſi velociter moueatur, modò rectam regulam igni-
tam, modò circularem, modò ellipticam zonam ſui ſpecie in oculo
æmulatur, prout rectâ, aut in orbem mouetur.
Maur. Aptiſſimâ argumentatione, in re cœteroqui per ſe ſatis
perſpicuâ, vſus mihi videris, Gradonice, ad ſtatuendos inquili-
nos in ſilice &
in chalybe igniculos, antequam ex colliſione erum-
pant:
dum enim gigneretur lapis, & potiſſimùm ex Sale, Terra, &
Sulphure, congruo humore atque ſpiritu permiſtis, concreſceret,
particulæ aliquæ ſulphureæ, quaſi illius permiſtionis reliquiæ, in-
tercluſæ auolare nequinerunt;
ibique tandiu concluſæ detinentur,
quàm effracto ex colliſione repagulo proſilire valeant.
In chalybe
quoquè, quia candens ferrum igne imbutum non ſponte ſuâ re-
frigeſcere permittitur, vt, qua viâ ingreſſi ſunt, eâdem euadant
igniculi, ſed in aquâ extinguitur, ideò illi ſe ad interiora reci-
pientes confertim in cauernulis conſtipantur, vnde &
diffractæ
chalybeæ laminæ granoſæ apparent.
Hi tamen igniculi in poris la-
titantes atque incluſi, qui ſolâ percuſſione eliciuntur, non ſatis
eſſe videntur, vt ſilex &
chalybs Virtute calidi dicantur: Siqui-
dem cum Galeno Medici non ignobiles ferrum inter frigida &
ſic-
ca recenſent.
Quod ſi ferrum in eorum, quæ Virtute calida ſunt,
numerum referre malueris, cum calidam temperationem indicare
videatur facultas, qua ſuperfluos ventriculi humores abſumit, &

contumaces obſtructiones reſerat, id tribuendum erit non ſcintil-
lis, quæ nullæ ſunt in minutiſſimâ ſcobe chalybis, ſed particulis
ſulphureis, quibus ferri natura conſtat ita ex artis præcepto præ-
paratis, vt animalis calor illas excitare valeat, &
extimulare in
motum.
Sulphur autem ferro ineſſe deprehendet, qui Aquam
Fortem, aut Spiritum Vitrioli ſcobi ferri affuderit, materia enim
incaleſcet, aut etiam flammam concipiet graueolentem;
cuius
odoris cauſa non niſi ſulphuri adſcribenda eſt.
Sulphur verò cum
particulis ſalinis (cuiuſmodi reperiuntur in Aquâ Forti, &
in Spi-
ritu Vitrioli) commiſtum acuitur, &
vim habet maiorem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index