Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1eidem globo ferreo in aquâ poſito æquipon­
derat ſacoma ferreum in oleo vnc. (41 51/149). Sa­
comatum igitur 42 & (41 51/149) differentia (98/149) da­
bit grauitatem aquæ in oleo comparatam̨
cum grauitate ferri; ita vt ferri grauitas iņ
oleo ad aquæ grauitatem in oleo ſit vt 42
ad (98/149), quæ eſt planè eadem Ratio ſuperiùs in­
dicata 37 1/4 ad (7/12), hoc eſt 63 6/7 ad 1.
LXXII
Ratio duo­
rum graui­
um in vno
medio, vt ba­
beatur, de­
bet æquipon­
dium eſſe in
eodem me­
dio.
Ex his, quæ carere videntur omni diffi­
cultate, & ſatis manifeſta ſunt, infeto 4 il­
la grana, quæ tribuis ponderi aëris commu­
nis Æolipilam implentis, nullam aëris gra­
uitatem indicare per ſe, & immediatè; non
aeris in aëre communi, quia in eo, Vt dice­
bam, non grauitat; non aëris communis in
aëre ignito, vt paulò ante tibi permittebam,
quia ſacoma ſeu æquipondium, quo vſus es
ad grauitatem explorandam, non erat pari­
ter in aëre ignito: id quod fieri oportuiſſet.

Nam ſi vas aliquod aquâ plenum intrà a­
quam ponderes, & ſacoma ſit pariter iņ
aquâ; iterum autem ſacomate intrà aquam
exiſtente idem vas aëre plenum in aquâ ex­
pendas, vtique ponderum differentia noņ
dabit aquæ pondus in aëre.
Ergo pariter
cum vas aëre communi plenum expenderis
in aëre communi, & iterum in eodem aere

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index