Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1ſeparatam, qualis eſt DE, ſemper velocitas deſcenſus per
AC, quandiù percurritur prior eius pars AB, nec ſui-ipſius,
nec velocitatis per DE dupla eſt, vt falsò aſſumis, ſed planè
eadem aut æqualis omninò eſt.
Hui tamen! ſiccine exactius, magiſque
33[Figure 33]
ſufficienter mihi Paralogiſmum iam de­
tegis, & proptereáne ægrè fers te mihi
(|cum intelligentem putares) indicaſſe bre­
uiùs ratiocinationis Galileanæ vitium?
Semper, inquis, velocitas deſcenſus per AC,
quandò percurritur prima eius pars AB, nec
ſui ipſius, nec velocitatis per DE dupla eſt.
Enimverò, non quæritur, vtrum reipsâ dupla ſit, ſed
an duplam eſſe tuo ex principio conſequatur.
Nam
noui quidem ego falſum eſſe Conſequens; ſed verè ta­
men conſequi ex Antecedente, admiſſo oſtendo.
Dicis
me id falsò aſſumere; ego verò non falsò aſſumo, qui
ne aſſumo quidem, ſed ſolum conſequi demonſtro, vt­
cumque poſtquàm id demonſtraui, ſubſumere deinde
poſſim, vt oſtendam te tibi repugnare, quòd cum fatea­
ris AC, & AB inæqualibus percurri temporibus, prin­
cipium tamen id defendas, ex quo fateri ſimul cogaris
eodem, aut æquali tempore percurri.
Itaque cùm
heic non agatur de veritate Conſequentis, ſed de ne­
ceſſitate, qua conſequitur, ac tu deberes oſtendere
neceſſariò non conſequi, & declarare in quo peceá­
rim, inferendo fore velocitatem per totam AC du­
plam velocitatis per totam AB, nihil aliud habes,
quam, non eſſe duplam. Quod perinde eſt, ac ſi te ponen­
te illud Antecedens, Plato eſt lapis, ego inferam iſtud

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index