Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Table of figures

< >
< >
page |< < of 203 > >|
1duodecies; continebit quadratum pedis quadrata digiti 144. ac proinde
baſis pedalis baſim digitalem centies quadragies quater continebit, vt
diximus in Propoſitione.
Merſenni
obſervatio
in tuborum
evacuati­
one.
Annotatio II.
P. Pauli Ca­
ſati dubita­
tio contra
Merſenni
obſervatio­
nem.
ACutiſſimè notavit hîc P.Paulus Caſatus in cenſura huius Operis, poſ­
ſe dubitari de veritate huius Propoſitionis 14. & poſſe aliquem ſuſpi­
cari, an experimentum allatum à Merſenno ſit in gratiam Propoſitionis
confictum.
Ratio dubitandi eſt, inquit, quia quo tempore par­
vulus tubus AB exhauritur, ex maiori tubo ABCD effluit maior
aquæ quantitas eodem tempore, quia ſcilicet effluit in progreſſu
maiori velocitate ex maiori, quàm ex minori: nam in majore
tubo eſt maius aquæ perpendiculum in progreſſu.
Fac enim in
minori deſcendiſſe ſemiſſem; aquæ altitudo eſt ſolùm dimidia
totius altitudinis: fac ex majori eodem tempore deſcendiſſe æ­
qualem aquam, hoc eſt (quia maior ad minorem eſt ut 9. ad 1.)
(1/18) totius aquæ; ergo remanet altitudo aquæ in majori (17/18) totius
altitudinis; ergo plus aquæ effluet vbi maior eſt velocitas ratione
maioris perpendiculi.
Debet igitur hæc ratio conciliari cum
experimento; & opus eſſet oſtendere, quomodo, licet id veri­
ficetur in priotibus cylindrulis aquæ effluentibus, tamen maior
illa velocitas priorum compenſentur maiori tarditate poſterio­
rum qui habent minus perpendiculum.
Hocidem dicitur de Propoſitione 16, in qua conſideratur
columna vt duodecupla minoris, nulla habita ratione quòd in
progreſſu deſcenſus fiunt altitudines valde inæquales: neque vi­
detur valere illa argumentatio, facta præciſione per intellectum;
nam ſermo eſt de re prout à parte rei.
Hæc P. Caſatus. Nolui ego
in dubium revocare experimentum Merſenni, quoniam id nefas exiſti­
mavi; nec experimenti cauſam indagare, ac multò minùs demonſtra­
tionem afferre, quoniam id ad propoſitum meum nihil conducit.

Ratio tamen huius rei ſine dubio refundenda eſt in illam,
quam ipſemet Caſatus inſinuavit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index