Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1 53[Figure 53]
DIALOGVS QVARTVS.
In quo, de libratis ſuspenſiſque liquoribus
& Mercurio diſputatur.
AMOENISSIMVM argumentum, quod tibi fortè
arrideat, Princeps Eminentiſſime hodierna die diſcutien­
dum ſuſcepi, vtinam feliciter, quod tuis auſpiciis futurum
ſpero, demonſtrandum.
Antiquis omnino intactum fuit,
& paucis ex recentioribus compertum experimentum;
primùm caſu innotuit; at deinde ſtudio & arte, vltra
promotum & perfectum; in varias porrò partes itum eſt, ad illius cauſam
explorandam, quod vtrùm cuipiam pro votis ſucceſſerit, vix definine au­
ſim; ſed vt meliùs diſſertatione pareat, huic demus initium rejectis mutili­
bus præludiis, quæ & ad rem de qua agitur, parum aut nihil conferunt, &
tibi Cardinalis Eminentiſſime alioquin occupatiſſimo, nihil aliud niſi me­
rum tædium afferrent.
Antim. Paraſti, vt video, dulciſſime Auguſtine, totam illam ſupelle­
ctilem, quæ ad ea, de quibus diſputare inſtituimus, experimenta pertinent;
video limpidiſſimam in vaſe aquam admotoſque canaliculos vitreos vtrim­
que pervios; video Mercurium in vaſe & longiorem fiſtulam vitream al­
tera parte clauſam; accipio vnum ex iſtis canaliculis, in ſuperficiem aquæ
immergo, humor ſtatim per canaliculum aſſurgit, ad digitalem ferè altitu­
dinem, vt vides.
Auguſtin. Video quidem, ſed miror magis; canaliculum inclino, altiùs
humor aſcendit; & quod fortè mirabilius eſt, breviorem canaliculum aquæ
admoveo, ad tantam altitudinem minimè aſcendit; longiorem adhibeo
ejuſdem omnino baſis, altiùs humor aſcendit; alterum orificium admo­
to preſsè digito, claudo, non aſſurgit humor; digitum amoveo, illicò
aſſurgit.
Chryſocom. Dicerem, ab illo impetu aquam attolli, quo canaliculus
aquæ admovetur; ſed admoto canaliculo, cujus ſupremum orifi­
cium digito clauditur, & jam eo quieſcente, cùm nullus impetus
reſtet, amoto digito, humor illico aſſurgit; vnde neceſſario ſequi­
tur, minimè aſſurgere, propter impetum appulſus canaliculi: aliquis
fortè diceret, nonnihil rarefactionis accedere; ſed hoc totum inutile eſt;
cur enim aqua intra canaliculum potiùs rareſceret, quàm intra vas ipſum?
deinde æquè frigida ac calida aſſurgit; item æquè vinum ac oleum, ſaltem.
vt audio.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index