Alvarus, Thomas, Liber de triplici motu, 1509

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 290 > >|
161 mīore velocitate quã in ſecūda / et ſic cõſequēter: tūc
ſpaciū ꝑtranſitū in totali hora ſe habet ad ſpaciū
ꝑtranſitū in prima parte ꝓportionali in ꝓportiõe
ſuꝑtripartiente quartas, qualis eſt .7. ad .4.
Pro-
batur / q2 ſpaciū ꝑtranſitū in prima parte ꝓporti-
onali ſe habet ad ſpaciū ꝑtranſitū in ſecunda in ꝓ­
portiõe dupla ſexquitertia, et in eadē ꝓportione ſe
habet ſpaciū ꝑtranſitū in ſeeunda ad ſpaciū ꝑtrã­
ſitum in tertia, et ſic cõſequenter: igitur totale ſpa-
ciū ſe habet ad ſpaciū ꝑtranſitū in prima parte ꝓ­
portiõali in ꝓportione ſupratripartiēte quartas
Patet hec cõſequentia ex priori cõcluſione: hoc ad­
dito /  quodlibet corpus diuiſū per partes ꝓpor-
tionales ꝓportiõe dupla ſexquitertia ſe habet ad
primã partē ꝓportionalē in ꝓportione ſuꝑtripar­
tiente quartas: vt facile eſt intueri ex prima parte
huiꝰ operis.
Probat̄̄ tamen antecedens. Quia ꝓ-
portio prime partis tēporis ad ſecundã eſt ſuꝑbi-
partiens tertias, et velocitatis prime partis ad ve­
locitatē ſecunde eſt ꝓportio ſuꝑbipartiens quītas /
igitur totius ſpacii ꝑtranſiti in prima parte ꝓpor­
tionali que eſt maius tēpus ad ſpaciū ꝑtranſitū in
ſecunda parte ꝓportionali eſt ꝓportio dupla ſex-
q̇tertia: et ſic ꝓbabis de ſpaciis ꝑtranſitis in aliis
partibꝰ quibuſcū īmediatis.
Cõſequentia ꝓbat̄̄ /
ꝑ tertiã ꝓpoſitionē ſecūdi notabilis huiꝰ q̄ſtionis
hoc addito /  proportio dupla ſexq̇tertia cõponit̄̄
adequate ex ꝓportione ſuꝑbipartiente tertias, et
ſuꝑbipartiente quintas: vt ptꝫ in his terminis .7.
.5.3. / et ſic ptꝫ correlariū 112. correĺ.
¶ Sequitur ſecundo /  diui­
ſa hora ꝑ partes ꝓportionales ꝓportione dupla
mobili cõtinuo in duplo tardius mouente in parte
ſequēti minori quã in parte maiori īmediate prece­
denti illã: ſpaciū ꝑtranſitū in totali hora ſe habet
ad ſpaciū ꝑtranſitū in prima parte proportionali
hore in ꝓportione ſexquitertia.
Probatio / q2 pro­
portio cõpoſita ex ꝓportione tēporis maioris ad
tēpus minꝰ dupla, et velocitatis temporis maioris
ad velocitatē tēporis minoris ſimiliter dupla eſt
quadrupla, vt ſatis ↄ̨ſtat: et quodlibet totū diuiſū
ꝑ partes ꝓportionales ꝓportione quadrupla ſe
habet ad primã partē ꝓportionalē in proportione
ſexquitertia, vt ptꝫ ex prima parte: igr̄ totale ſpa-
ciū ꝑtranſitū in illa hora in caſu correlarii ſe ha-
bet ad ſpaciū ꝑtranſitū in prima parte ꝓportiõali
in ꝓportione ſexquitertia / quod fuit ꝓbandū.
Cõ-
ſequentia ptꝫ ex cõcluſione octaua
¶ Sequit̄̄ tertio­
 / diuiſa hora in partes ꝓportionales ꝓportione
tripla, mobili cõtinuo in quadruplo tardiꝰ mo-
uēte in parte ſequenti minori ꝙ̄ in īmediate p̄ceden­
ti eã: ſpaciū ꝑtranſitū in totali hora ſe habebit ad
ſpaciū ꝑtranſitū in prima parte ꝓportionali in ꝓ­
portione ſexquivndecima: pertranſito pedali in
prima: duodecim vndecimas pedalis ī totali hora
abſoluet.
Probatur / q2 ꝓportio cõpoſita ex ꝓpor­
tione tēporis maioris ad tēpus minꝰ tripla et velo-
citatis tēporis maioris ad velocitatē tēporis mi-
noris quadrupla eſt duodecupla, vt patet in his
terminis .12.4.1. et quodlibet totū diuiſuꝫ ꝑ partes
ꝓportionales ꝓportione duodecupla ſe habet ad
primã ſui partē ꝓportionalē in ꝓportione ſexqui
vndecima, vt ptꝫ ex prima parte: igitur ſpaciū per­
tranſitū a mobili in totali tēpore ſe habet ad ſpa­
cium ꝑtranſitum in prima parte proportionali in
proportione ſexquivndecima.
Patet cõſequentia
ex octaua concluſione.
Nona concluſio. Diuiſa hora per par­
tes ꝓportiõales q̈uis ꝓportione, et in certa ꝓpor-
tiõe ↄ̨tinuo mobile velociꝰ moueat̄̄ ī qualibet parte
pari ſequenti quã in pari īmediate precedenti eaꝫ
et ſimiliter in certa proportione equali maiori, vel
minori, continuo in qualibet parte ſequente impa­
ri velocius moueatur quã in impari īmediate pre-
cedenti: ſpaciū pertranſitū in totali hora erit infi-
nitū dūmodo ꝓportio velocitatū ſit equalis pro-
portioni tempoꝝ vel maior: et ſi ꝓportio velocita-
tum partiū pariuꝫ, et ꝓportio velocitatū partium
impariū fuerit minor ꝓportione tempoꝝ: tunc ſpa­
cium pertranſitū in omnibus partibus paribus ſe
habet ad ſpaciū pertranſitū in prima illaꝝ pariū
in ꝓportione qua ſe habet aliquod totum diuiſuꝫ
per partes ꝓportionales ꝓportione per quã pro-
portio tempoꝝ excedit ꝓportionē velocitatum ad
primã partē ꝓportionale eiuſdē totius.
Et ſimili-
ter dicendū eſt de ſpacio ꝑtranſito in omnibꝰ par-
tibus imparibus.
Declaratur hec cõcluſio iſto mo­
do: diuidatur hora per partes proportionales
proportione dupla, et capiantur ex vno latere oēs
ꝑtes pares: et ex alio oēs īpares, et in qualibet īpa­
ri ſequente moueatur a. mobile in quadruplo velo­
cius quã in impari īmediate precedenti eam: tunc
dicit prima pars concluſionis /  illud mobile in­
finitū ſpaciū ꝑtranſit et etiã infinitū ſpaciū tranſi-
ret ſi in qualibet ſequēti impari moueretur in quī-
tuplo velocius quã in impari īmediate precedenti
eam quia ꝓportio velocitatū eſt ibi maior vel equa­
lis ꝓportioni tempoꝝ.
Tēpora em̄ illa continuo ſe
habent in ꝓportione quadrupla.
Si vero mobile
in qualibet parte ſequeti impari moueretur in du-
plo velociꝰ preciſe ꝙ̄ in parte īmediate precedenti
impari, diuiſione ſic facta in partes ꝓportionales
ꝓportione dupla: tunc ſpaciū ꝑtranſitū in omnibꝰ
partibus paribus ſe habet ad ſpaciū ꝑtrauſitū
in prima pari in ꝓportione dupla: et ſpaciū ꝑtran­
ſitum in omnibus partibus imparibus etiã ſe ha-
bet ad ſpaciū pertranſitū in prima impari in pro-
portione dupla: quia proportio tempoꝝ quadru-
pla excedit ꝓportionem velocitatū duplam ꝑ du-
plam: et corpus diuiſum per partes ꝓportionales
ꝓportione dupla ſe habet ad primã partē propor­
tionalem etiam in ꝓportione dupla, et etiã veloci-
tas maior eſt coextenſa tempori minori.
Ideo to-
tum ſpaciū pertranſitū in omnibus partibus im-
paribus eſt duplū ad ſpaciū ꝑtranſitū in prima
illarū impariū.
Et conſimiliter dicendum eſt de pa­
ribus.
Probatur hec concluſio ex predictis, et hoc
generaliter: et primo patet prima pars ex ſexta
concluſione: et ſecunda ex ſeptima. 221. correĺ.
¶ Ex hac conclu­
ſione ſequitur primo /  partita hora per partes ꝓ­
portionales ꝓportione dupla: et in prima illarum
mobile moueatur aliquanta velocitate vuiformi-
ter, et in ſecūda moueat̄̄ vniformiter intēdendo mo­
tū ſuū a gradu quo mouetur in prima vſ ad gra-
dum duplū: et in tertia moueatur illo gradu duplo
vniformiter: et in quarta intendat vniformiter mo-
tum ſuū ab illo gradu duplo vſ ad gradū duplū
illius, ita  in omnibus partibus imparibus mo-
ueatur vniformiter continuo in duplo velocius in
ſequente impari ꝙ̄ īmediate precedenti impari, et
in qualibet parte pari moueatur intendendo mo-
tum ſuum vniformiter a gradu partis imparis im­
mediate precedentis vſ ad gradum partis paris
īmediate ſequentis: ita  velocitates partium im-
parium reducte ad vniformieatem etiam ſi habe-
ant continuo in proportione dupla: tunc ſpacium
totale pertranſitum in hora ſe habebit in propor-
tione tripla ſexquialtera ad ſpacium pertranſi-
tum in prima parte proportionali impari.
Pro-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index