Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 579 > >|
1
motus non tumida, ſed excauata eſſe debuerat, &
hæc omnia oſtendenda fuerant.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Ex prop. 73.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
PROP. LXXV.
Si fluidum à principio intrinſeco moueatur intra aliud flui­
dum diuerſæ conſistentiæ, quod valdè rarefieri, & co­n
denſari queat, tunc multò magis tumida efficie­
tur pars postica fluidi decurrentis.
ET hoc quidem verum eſt quando fluidum am­
biens, in quo aliud fluidum mouetur ſursùm,
vel deorsùm, non patitur ſenſibilem condenſationem,
vel rarefactionem, veluti eſt oleum, aut aqua; at ſi
valdè rarefiat condenſeturque, vt aer propter velo­
ciſſimum caſum aquæ AHCB remanet aer poſticus
MACK valdè rarefactus, ideoque inhabilis vt inſe­
qui poſſit aquam cadentem, & proindè nedùm aer
incumbens guttam aquæ deſcendentem in H noņ
percutiet, cùm è contrà, ne ibidem, (vt vulgò credi­
tur) vacuum remaneat eius vertex tumidus H valdè
eleuabitur prominebitque & ſic videmus guttas plu­
uiales ſecum trahere veluti caudam aqueam gracilem,
tantùm abeſt vt poſticè contuſionem patiantur, aut
excauentur, & hoc clariùs percipitur ſi pila aliquą
lignea, & dura, quæ habeat comam ex filamentis, ſeù
pilis exiliſſimis, & nullius ferè ponderis compoſitam
cadat deorsùm in aere, tunc enim pili ſupremi aſſur­
gunt efficiuntque veluti caudam fluctuantem, non
autem comprimuntur contundunturque versùs ſu-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index