Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 360 > >|
1Conſequens, igitur Plato ſenſu caret: & te negante
conſequutionem, illam ex eo probem, quòd lapis ſenſu
careat: ac tum dicas Conſequens non rectè inferri; &
compulſus ad id probandum, nihil tamen aliud
quàm hoc dicas, Plato enim ſenſu non caret, vt falsò,
aſſumis, ſed planè ſenſu præditus eſt.
Videlicet quæſtio
non erit de veritate Conſequentis, nam ego quoque
Platonem ſenſu carere falſum reputabo: ſed de neceſ­
ſitate conſequutionis, quam tu infirmare deberes, ne
euerteret tuum Antecedens; neque ego falsò aſſu­
mam, carere Platonem ſenſu, qui ne aſſumam quidem:
ſed neceſſariò ſolummodò, & vt concluſionem dedu­
cam; tametſi deductum aſſumere poſſim, vt oſtendam te
contradicere tibi ipſi, tanquam coactum aſſerere Pla­
tonem ſenſu deſtitui, quem aſſeras præditum ſenſu.
Pergis porrò, Nempe volumus, & neceſſariò exigimus (quod
ipſa quoque rei natura poſtulat) vt motus, qui per totam
AC, & per partem AB, ſiue per æqualem DE, eadem
planè velocitate incipiat, & eadem velocitate progrediatur,
per totam AB, & per ipſam DE, ex B verò ita velocitas
augeatur, vt tandem in C dupla inueniatur eius, quæ fuit in
B, vel in E. At, optime Vir, quod vis quidem, &
exigis, vt cœptus ex A motus, ſiue progreſſurus ſit vſque
ad C, ſiue deſiturus in B, eadem planè velocitate incipiat,
& progrediatur vſque ad B, idipſum eſt, quod poſtulat
ipſa quoque rei natura (vtcumque poſteà cauſſeris me
non inſpexiſſe illam penitiùs.) Quod autem vis, &
exigis, vt velocitas ex B ita augeatur, vt tandem in
C dupla inueniatur eius, quæ fuit in B, idipſum iam
eſt, quod oſtenſum eſt tantùm auerſari Naturam,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index