Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 241 > >|
1 Sentibus obducat, ni vis humana resistat,
Vitai causa valido consueta bidenti
Ingemere; & terram pressis proscindere aratris.

Si non fecundas vertentes vomere glebas,
Terraique solum subigentes cimus ad ortus;
Sponte sua nequeant liquidas existere in auras.

Et tamen interdum magno quaesita labore,
Cum iam per terras frondent, atque omnia florent;
Aut nimijs torret fervoribus aethereus sol;
Aut subiti perimunt imbris, gelidaeque pruinae;
Flabraque ventorum violento turbine vexant.

Praeterea genus horriferum, natura ferarum,
Humanae genti infestum, terraque, marique,
Cur alit, atque auget?
cur anni tempora morbos
Adportant?
quare mors inmatura vagatur?
Tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
Navita, nudus humi iacet, infans, indigus omni
Vitai auxilio; cum primum in luminis oras
Nixibus ex alvo matris natura profudit:
Vagituque locum lugubri complet, ut aequum est
Cui tantum in vita restet transire malorum.

At variae crescunt pecudes, armenta, feraeque:
Nec crepitacula eis opus sunt; nec cuiquam adhibenda est
Almae nutricis blanda, atque infracta loquela
Nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli.

Denique non armis opus est, non moenibus altis,
Qui sua tutentur; quando omnibus omnia large
Tellus ipsa parit, naturaque daedala rerum.

Principio quoniam terrai corpus, & humor,
Aurarumque leves animae, calidique vapores,
E quibus haec rerum consistere summa videtur,
Omnia nativo, ac mortali corpore constant;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index