Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
1inquit enim: Pamphyla Platis filia in Cô
inſula, prima docuit veſtes bombycinas te­
xere, ex filo quod à bombyce fit.
Naſcitur
hoc animal verme ſui generis, quod cornua
habet, inde ex illo eruca, pòſt bombyx, inde
necydalus, ſpatio ſemeſtri, abſoluta tota hac
mutatione.
Eſt autem papilioni ſimile, ſed
oua edit congreſſi maſculi fœminæque: nec
edit interim quicquam, ſed ouis editis ta­
beſcit.
Nec volat niſi vt ſaltum videatur imi­
tari.
Et autem mirum, quomodo eo cognito
olim ſericea veſtis tanto in pretio fuerit.
Verùm quamuis Procopius narret, mona­
chos ex vrbe Indiæ Serinda Iuſtiniano Im­
peratori oua vermiculorum quorundam at­
tuliſſe, atque ita poſt Ariſtotelem annis fer­
mè 840 dicátque Virgil.
Ignoti facie, ſed noti vellere Seres. Tum alibi:
——foliis depectunt vellere Seres.
Et Plinius: Seres lanico ſyluarum nobiles
perfuſam aqua depectentes frondium cani­
tiem.
Exiſtimo tamen, hoc noſtrum ſericum
illud eſſe, quod ab antiquis celebratur, Ari­
ſtoteli (vt dixi) cognitum, ſed in certa nu­
triendi ratione, intermortuo diſciplina, ſeu
quòd Pamphyla docuerit, delata ex India
fila, & iam victoria Alexandri Magni co­
gnita, non tamen tranſlatis vermibus, texe­
re.
Inde primùm ſub Iuſtiniano, & oua, &
artem educandi per monachos ad nos per­
ueniſſe.
Interim verò dum latuêre, perſua­
ſum eſt antiquis è frondium lanugine depe­
cti: ſiue quod hoc veriſimilius videretur, ſeu
quòd bombyces ibi ſpontè in ſyluis proue­
niant, ſeu quòd ſic incolæ occultare origi­
nem ſerici melius poſſe ſperarent.
Verùm vt
Cæſaris huius ac materni aui aut beneficio
totus orbis innotuit, patuit apertè præter
hoc ſerici genus nullum aliud eſſe.
Vtiliſſimi
igitur poſt apes, bombyces.
Aduehuntur ad
nos nunc animalia pro purpureo colore ſeri­
ci conficiendo, ſimilia cimicibus, à quibus
ſublata ſunt capita, vnde pretium ſerico ru­
benti imminutum fermè ad dimidium, cùm
olim è bibinellæ herbævermiculis radici ad­
naſcentibus fieret.
Animalia eſſe & quæ de­
feruntur, & quæ ex bibinella colliguntur: in­
dicio eſt, pinguedo fœda in bibinellæ, etiam
vermiculis fœtida admodum.
Eſt autem pin­
guis hæc materia, vt tenaciter hæreat, &
ſanguinea, vt viuidum colorem retineat:
nam & purpuræ color olim ex animali ſu­
mebantur.
Cæterùm vermiculi è bibinella
in Germania oriuntur, miſcentúrque buty­
ro, ita tamen vt nihil præter putrem ſordem
percipere poſſis: ſed pingue pingui colorem
ſeruat, putreſcente ſubſtantia.
Quatuor libræ
ex hac materia in ſingulas ſerici libras exi­
guntur: ex Indica vix ſelibra, quòd pura ſit,
& ſicca: atque ideò minùs tenax hic colos, mi­
núſque
viuidus.
Quòd ſi aliqua pingui materia
feruaretur, dubio ſine, nitidior color ac diu­
turnior redderetur, neceſſe eſt enim, vt cum
inutili humido vtilis aliquid euaneſcat.
Ad­
di ſolent multa dum conficitur purpura hæc,
tam ſagax eſt hominum induſtria ad lucrum:
atque inter reliqua, Arſenicum, alumen, vini
ſex, galla mirobalani, zedoaria, ſpuma ſapo­
nis, & furfuris cremor.
Tinctura
purpurea
noua pro ſe­
rico.
Aduerſus humanum genus contraria ra­

tione locuſtæ paratæ videntur: non paſſim
abundant, ſed Africa fermè ſola hac peſte,
& quod magis mirum eſt, alternis ferme an­
nis laborat.
Cœlum pro oſtento, non ſecùs
ac denſa nubes obtegunt.
Prouinciæ in quas
calamitas hæc deciderit, ſatis ac germine
omni vna nocte ſpoliantur: diceres enim ni­
uem decidiſſe nocte tota, ſi candidæ tam eſ­
ſent, quàm ſunt nigræ.
Forma earum eſt, vt
locuſtarum Italicarum: ſed rubro obſcuro
colore, maiores paulò, & volandi facultate
præditæ.
Sunt qui ventis illas ad nos ferri
ſupra mare, non ſpontè, ob multitudinem, &
regionis diſtantiam, exiſtiment.
Gignuntur
iuxta paludes, & cum in cultam.
Africæ ter­
ram volant, non generant, vel parùm.
Quæ
in paludibus relinquuntur, non poſſunt adeò
multiplicari, vt euolare ad pabulum neceſſe
ſit, ſed contentæ ſunt ſarmentis, algáque pa­
luſtri, ob id cùm frequentiſſimè, non niſi al­
ternis annis, plerunque etiam rariùs in pro
uinciam graſſantur.
Quæ verò exeunt abſum­
ptis ſatis, cùm euolare cogantur quærendi
cibi gratia, tandem à ventis præcipitantur
in mare.
Quandoque verò ventorum perſe­
uerantia, roboréque earum vſque ad aduer­
ſas Africæ regiones deferuntur: cuius mali
Sicilia primùm, pòſt Italia haud expers eſt.
Anno 1543. vidimus in Italia: obieri in Tu­
ronenſi agro omine magis infauſto, quàm
iactura vlla: ſiquidem ea regio iam 15. pòſt
annis perpetuo bello deſolatur: cùm antea
ſeptem aliis laboraſſet.
à prima hora, ad ſex­
tam tranſeuntes turmæ Solem perpetuò
obumbrarunt.
Experimento compertum eſt,
curam ad oua delenda ignibus profuiſſe,
nam ſobole priuantur.
Si tamen cura non
adhibeatur, hoc malum viſum eſt ſequenti
anno repullulare, non leui incommodo: nam
præter certam ſterilitatem, periculum etiam
peſtilentiæ afferunt, ac omen ad futurum
bellum.
Quibuſdam tamen vtiles: adeò nihil

ex quaque parte aut beatum, aut integra­
tum.
Arabes enim, & Libyæ populi ſiccatas
Sole redigunt in panes: recentes quoque edunt.
Nec mirum, cùm Moſes in ſeligendis cibis
diligentiſſimus, locuſtas Hebræis, vt ſaluta­
res comedere permiſerit.
Et Ioannes Bapti­
ſta illis cum agreſti melle in deſerto veſce­
batur.
Naturæ autem rerum imperiti, igna­
ríque, de hoc admirantur, & multa perperam
fabulantur, ne vir ſolitarius locuſtas ederet
in deſerto: cùm Germani quidam milites
bombyces noſtros in ſerici ſpem nutritos, in
tanta etiam rerum copia deliciarum cauſa
frixos ederint, ídque iure: nam quæ innoxia
ſunt, & ſapore, & odore tetro carent, ſola opi­
nione conſtant.
Itali enim muſtelas ſolo co­
lore à vermibus diſtinctas, cùm hæ nigræ
ſint, vermes rubri comedant, atque inter cu­
pedias ponunt, cùm tamen ex putredine,
non ex ouis, quemadmodum locuſtæ ac
bombyces, generentur.
Simili ratione oſtrea,
conchyliáque tam auidè, vt etiam cruda de­
uoremus, quæ ex putredine procreari ſcimus.
Nec tamen ſcio præter hæc tria, vllum ani­
mal quod ex ſola putri materia ortum ha­
beat, in vſu eſſe culinarum.
Sed ranas cano­
ros piſces abominantur Germani, noſtri

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index