Buonamici, Francesco, De motu libri X
page |< < of 1055 > >|
1eſt, vt attinet ad actionem & perpeſsionem & exinde ad habitudinem. ſiquidem actio & affectio

inter ſeſe comitentur, & vtræque motum reſpiciant.
Nanque, vt motus eſt ab efficiente in quodam
ſubiecto, rationem actionis & perpeſsionis includit.
Quibus oſtenſis, perſpicuum quoque fiet,
vt variis modis ipſa notio motus ad diuerſa prædicamenta referatur ſeruato etiam in ſingulis or­
dine, & vt aiunt, analogia quam dicimus intercedere inter ſpecies, ſeu parteis ipſius.
verbigratia,
quod ad diuiſionem pertinet; vt in alteratione eſt diuiſio beneficio ſubiecti, gradus & temporis;
ineſt pendentia; ab actu quali exercetur in eo quod eſt potentia quale; & demum notat certam
agentis habitudinem ad patiens.
ita dicendum de reliquis mutationibus ad ſubſtantiam, quantum
& vbi.
Animaduerte verò me non accipere actionem & perpeſsionem, vt duo genera & prędica­
menta, quæ diſtinguantur à cęteris; ſed ipſa numero in iis quæ ſunt ad aliquid.
Verùm hîc non
ab re fuerit, ſi doceamus, quemadmodum actio & perpeſsio prædicamentum faciant, & eadem
in iis quæ ſunt ad aliquid, reponantur.
Ad horum notitiam nonnulla rudimenta præponenda
ſunt.
Primùm enim accipere oportet vnde ratio prædicamenti ducatur. Et planè duas partes
continet prædicamentum, alteram quæ reſpicit modum quo res ipſæ ſunt, atque alteram quæ fi­
guram locutionis ſpectat.
Porrò modus ipſius eſſe generalis omnium duplex eſt, aut non in ſub­
iecto, quod eſt ſubſtantiæ proprium, aut in ſubiecto, quomodo ſunt aliquid ſubiecti, quæ eſt ſub­

ſtantia, commune verò eſt nouem generibus ob totidem modos ſubſtantiæ quibus accidentia de­
terminantur.
Sic ergo & obtinent quòd ſint ſuo quæque proprio modo, & hoc modo, vt ſcilicet,
aliquid ſubſtantiæ voces exprimuntur.
Itaque ſingula prædicamenta conſtituuntur ex modo,
quo ſubiectum reſpiciunt, aut quia notetur ipſum ſubiectum, vt fit in ſubſtantia, aut quod ineſt
in ſubiecto, vt euenit in accidente.
Proptereà ſic de actione & paſsione dicetur: cùm ſint aliquid
ſubſtantiæ, prout ſubiectum, & eiuſmodi, & ſic voce ſignificentur, actionem & paſsionem eſſe
prædicamenta duo inter nouem quæ ſunt accidentis, quibus ſubſtantiæ fluxus, aut eorum quæ
ſunt in ſubſtantia notetur.
Et generaliter quidem omne accidens habet ſe ad ſubſtantiam, vt ad
aliquid, quo fit, vt actio quoque & paſsio non ſuperent in hoc alia prædicamenta, quod genus
relationis cum in accidentis eſſentia contineatur, ſitque tranſcendens & internum, non tranſit ad
prædicamentum eorum quæ ſunt ad aliquid, niſi propter figuram dictionis.
Cæterùm actio &
paſsio ſuas ipſarum proprias habitudines habent quibus à cęteris generibus ſeparantur.
Nanque
actio eſt vt ab hoc, paſsio vt in hoc, quæ ſanè habitudines, cùm quoquomodo reſpiciant externa,
iure optimo numerantur in iis quæ ſunt ad aliquid.
Nam quanuis paſsio vt ad ſubiectum in quo

eſt, internam habeat habitudinem; at aliam externam habet adnexam, nempe vt dum adhuc ab
alio pendet, & eſt in hoc, vt ab alio.
quaſi ſi illud formæ quod ineſt in ſubiecto ſolùm cogitatione
comprehendas, & cum fluxu conſideres, iam rationem propriam tenebis, quà eſt paſsio, & cùm
ſic includat internam relationem, ab externa ſegregetur, format prędicamentum quoddam à re­
liquis ſeparatum, eo tamen modo.
nam cum actio in agente ſit agere, & paſsio in patiente ſit pati;
efficitur vt prædica menta conſtituantur agere & pati; quæ manifeſtè repudiant relationem: neque
enim abſurdum eſt, cuius primitiuum ſit ad aliquid, denominatiuum non eſſe, vt quanuis accu­
bitus, ſtatio, & ſeſsio ſint ad aliquid; neutiquam tamen ſedere, ſtare, & accumbere.
a Si ab alio

pendentiam addas, quod externum ſit: iam feceris ipſam de illorum genere quæ inter ſe reſpiciunt.
Et actio, ſi vt in illo ineſt à quo eſt, internam habet habitudinem, cùm ſit illius actus, ita efficit pro­
prium prędicamentum; ſi verò vt ab hoc in illud, iam accipit habitudinem externam, & in aliud
prædicamentum transfertur.
Sic ſeſsio, accubitus, ſtatus, diſpoſitio, habitus, etiam ſi videantur
eſſe ſubiectorum, & ob id dubitari poſſet eas eſſe habitudines internas; nec proptereà verè in iis
quæ inter ſeſe reſpiciunt, collocari; ſic ſubiectum reſpiciunt, vt habitudinem quoque ad exter­
num includant, vt accubitus, relationem corporis ad locum.
habitus, vt ſcientia, ad obiectum. &

calor qui eſt habitus, aut diſpoſitio differt ab eo qui eſt paſsio, vel patibilis qualitas, quòd hic eſt
natiuus, vt in igni; ille aduenticius & externus.
b Nam quòd ad ſubiectum ſeſsio, ſtatio, & ac­

cubitus non referuntur; ex illo apparet, quòd referrentur ad ſedens: itaque contrà ſedens eſſet
ad aliquid & ſedere, & ſtare, & accumbere, quod eſt falſum.
Proptereà cum Cap. de Qual. Ariſt.
in iis quæ ſunt ad aliquid, numerat habitus, diſciplinas, & huiuſmodi, non refert illa ad ſubiectum
habens, ſed ad obiectum quod externum eſt.
Ita igitur ob has geminas relationes externam vnam,
& internam alteram, actio & paſsio ad varia genera referuntur.
& dum ſeſe in interna habitudi­
ne continent, conſtituunt prædicamentum ſeparatum, dum externam accipiunt, ad aliquid ſunt.
Redeo nunc ad inſtitutum. Dicebamus autem diuiſionem eſſe in motu analogicè, & ordine
quodam, & ſic de cęteris attributis intelligendum eſt, & præcipuè natura ſpectanda eſt ſubiecti
illius ſecundum quod fit motus; etenim primas in motu obtinet, non ſecus àc ſubiectum quod
dialectici nuncupant inhæſionis, in eius definitione, quod ineſt inſtar accidentis.
Quid verò ſit
gradus, & quemadmodum inſit in formis, ſuo loco dicetur, intereà ſufficiat, quòd ex his quę di­
cta ſunt, perſpicuum eſt mutationem eſſe vocem multiplicem, neque definiri communiter, neque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index