Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 118.
Globi æquales diuerſæ materiæ inæqualiter deſcendunt; quia ſcilicet alte­
rum eſt grauius, quod ſuppono;
igitur æqualis eſt reſiſtentia, & vires
inæquales;
igitur non eſt eadem proportio actiuitatis: & reſiſtentiæ; igi­
tur non eſt æqualis motus per Ax.5.
Theorema 119.
Globi otiam inæquales diuerſæ materiæ inæqualiter deſcendunt; quod de­
monſtro;
quia globi eiuſdem materiæ inæqualiter deſcendunt per Th.
113. ſed duo globi æquales diuerſæ materiæ deſcendunt inæqualiter per
Th.118. igitur, & inæquales; quod dico de globis', dicatur de cubis, &
aliis figuris ſimilibus.
Theorema 120.
Globus materiæ leuioris poteſt deſcendere velociori motu quam parallelipe­
dum grauioris;
conſtat experientia; ratio eſt, quia cum globus ferreus deſ­
cendat velociùs, quàm ligneus per Th. 118. in data ratione, putà (1/100)
haud dubiè bractea ferri non modo (1/100) tardiùs deſcendet, verùm etiam
(20/100) in quo non eſt difficultas.
Theorema 121.
Hinc ſi mutetur figura poſſunt grauia diuerſæ materiæ ita deſcendere, vn
vel grauius, vel leuius, vel grauioris materiæ, vel leuioris velociùs deſcendat;
vt conſtat ex regulis præſcriptis.
Theorema 122.
Globi æquales diuerſæ materiæ, v. g. ligneus, & plumbeus deſcendunt
inæqualiter iuxta proportionem grauitatis, & reſiſtentiæ medij compa­
ratæ cum vtroque, v.g. plumbo detrahitur (1/4800); ligno verò (8/300) v. g. ſi
grauitas ligni ſit ad grauitatem aëris vt 300.ad 1. & plumbi vt 4800. ad
1. ſit enim altitudo 33. pedum 4. digit.
reducantur in digitos erunt 400.
in lineas 4800. igitur detrahetur vna linea ſpatij plumbeo globo;
ligneo
verò vnus digitus cum 4. lineis; ſed quis hoc obſeruet?
Theorema 123.
Corpus graue ſpongioſum longè tardiùs deſcendit; quia aër in perexigua
illa foramina intenſus frangitur, reſilit, ac proinde motum impedit; talis
eſt medulla ſambuci, ſpongia, ſtupa, &c.
immò aſperum corpus tardiùs
deſcendit, quòd ſcilicet aër ab aſperioribus illis ſalebris reſiliens mo­
tum retardet, hinc ſibilus ille auditur &c.
Scholium.
Ex his conſtat quid dicendum ſit de motu corporum grauium in
medio, ſiue ſint eiuſdem materiæ, & ſimilis figuræ, maioris vel minoris,
vel æqualis;
tunc enim deſcendunt æqualiter contra Galileum, ſiue
ſint diuerſæ materiæ, & ſimilis figuræ, æqualis, vel inæqualis,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index