Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 258 > >|
1 maiorumque refert voltus vocesque comasque.
et muliebre oritur patrio de semine saeclum
maternoque mares existunt corpore creti;
quandoquidem nilo magis haec de semine certo
fiunt quam facies et corpora membraque nobis;
semper enim partus duplici de semine constat,
atque utri similest magis id quodcumque creatur,
eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
sive virum suboles sivest muliebris origo.
Nec divina satum genitalem numina cuiquam
absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
quod plerumque putant et multo sanguine maesti
conspergunt aras adolentque altaria donis,
ut gravidas reddant uxores semine largo.

nequiquam divom numen sortisque fatigant.
nam steriles nimium crasso sunt semine partim
et liquido praeter iustum tenuique vicissim.

tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.

crassius his porro quoniam concretius aequo
mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
aegre admiscetur muliebri semine semen.

nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
atque alias alii complent magis ex allisque
succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
suscipere et partu possent ditescere dulci.

et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
uxores parere, inventast illis quoque compar
natura, ut possent gnatis munire senectam.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index