Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1priè non mouentur: maior eſt inductione manifeſta, Animal
enim omne à ſe per ſe propriè mouetur; ideo ad omnem loci
differentiam fertur.
Maior etiam notissima est; & eius ſum
ma veritas ex eo conſtat, quod grauia elementa deorſum tan­
tum, & non surſum, & leuia surſum tantum, & non deorſum
à natura incitantur.
Dicet quis: Ignis ad communem concaui lunæ locum à ſe
ipſo ferri æquè potest, perinde ac terra in ſingulas centri par­
tes deſcendere valent: ergo ad omnes loci differentias, etiam
contrarias datum est illis à natura vt ferantur: ergo falſum
est id, quod vt verum aſſumpſimus, elementa ad contraria
loca non ferri.
Ei qui hac ratione diſputauerit, reſponderemus: Ignis licet
ad communem concaui lunæ locum, & ad ſingulas loci illius
differentias licet vi, naturaque ſua ferri æquè possit: & terra
licet in omnem centri partem concitari valeat, ignis tamen
extra proprium locum poſitus ſic comparatus est à natura,
vt deſcendere nequeat; ſed tantum vt possit ſurſum aſcende­
re: terræ item extra proprium locum conſtitutæ aſcendere non
datur, ſed natura deſcendere tantum ei donatur: quapropter
non ad omnes loci differentias grauia, & leuia feruntur; ſed
ad terminatas, & à natura statutas.
Quarto eadem propoſitio hoc argumento ab Ariſtotele eo­
dem loco confirmatur: Nullum continuum, per ſe propriè à
ſe ipſo mouetur, elementum quodlibet eſt continuum: ergo nul
lum elementum per ſe propriè à ſe ipſo mouetur: maior propo
ſitio probatur: dum minor quia nata, intacta derelinquitur.
Quod à ſe ipſo per ſe propriè mouetur, in partem per ſe mo­
tam, & in partem per ſe mouentem neceſſariò diuiditur; cum
omne, quod mouetur motorem à ſe ipſo distinctum habeat, vt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index