Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 166 > >|
1μῖται dicerentur: qui in medio, ζυγῖται: qui in ſuperio
re parte, θρανῖται appellarentur.
Qui θρανῑται, quoniam
remos longiores trahebant, grauiore〈qué〉 labore ue­
xabantur, eo à τριηράρχαις præter ſtipendium, publi
cum donatiuum conſequebantur.
Quod ex ſexto
Thucydidis probari poteſt, dum ait: Τῶν τριηράρχων
ἐπιφοράς τε πρὸς τῷ ἐκ δημοσίου μισθῷ διδόντων τοῖς θρανίταις τῶν
ναυτῶν.
Stipendium autem publicum erat drachma
in dies ſingulos, quae æſtimatur quatuor ſolidis no
ſtris turonenſibus.
Voluntarijs enim remigibus,
ut hodié que Veneti, non compeditis utebantur.
Lucianus tamen περὶ του ἠλέκερου, remigis mercedem
ad duos obolos, id eſt, drachmæ tertiam ſtatuiſſe
uidetur, dum ait: Οἴει ἡμᾶς δυοῖν ὀβολοῖν ἕνεκα ἐρέττειν ἂν,
ἢ ἕλκειν τὰ πλοῖα πρὸς ἐναντίον τὸ ὕδωρ.
Xenophon in pri­
mo ἑλληνικῶν, τριώολομ poſuit, his uerbis: Εἶπεν ὅτι εἰ
πρὸς τὸν μισθὸν ἑκάστῳ ναύτῃ ὀβολὸν προσθείης. ἐκ δὲ τούτου τέττα­
ρες ὀβολοὶ ἦν ὁ μισθός, πρότερον δὲ τριώβολον.
Sed locus Lu­
ciani intelligendus de ijs, qui Pado flumine lintres
& alias fluuiatiles nauiculas, atque etiam piſcato­
rias ducebant quæſtus cauſa, non de remigibus tri
remium, aut etiam maiorum.
Sed ut ad propoſi­
tum reuertamur, ſi rationem habere uoluerimus
eius formæ nauis, quàm ſuprà ubi triremis men­
tio facta eſt, depingendam curauimus, eam que ſe
qui, dicemus in illa inferiorem ordinem, & qui
aquæ uicinior, eſſe thalamitarum, medium zygi
tarum, ſuperiorem thranitarum.
Sed ſi hoc uerum
eſſet, deeſſent nobis nomina in quadriremibus &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index