Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
151 114
152 115
153 116
154 117
155 118
156 119
157 120
158 121
159 122
160 123
161 124
162 125
163 126
164 127
165 128
166 129
167 130
168 131
169 132
170 133
171 134
172 135
173 136
174 137
175 138
176 139
177 140
178 141
179 142
180 143
< >
page |< < (125) of 525 > >|
162125Ioan. de Sacro Boſco. que ſphæricum eſſe. Si enim aggregatum ex terra & aqua eſſet alterius figuræ,
oblongæ nimirum quodammodo, &
diſſormis, vc oppoſita ſententia aſſerit, ta-
lem quo que figuram indueret vmbra in eclipſi, quod falſum eſt.
Quod ſi reſpõ-
deant contrarium ſentiens, etiam ſi totus Oceanus, &
mare in tumorem altiſ-
ſimum erigatur ſupra terram, non tamen inde effici, vt vmbra in eclipſi Luna
ri rotunda minime appareat;
quoniam videlicet aqua nullum proijcit à ſe vm-
bram, ſed ſola terra, quæ rotunda exiſtit.
Dicendum eſt, hanc reſponſionem eſſe
valde abſudam.
Quoniam enim totus Oceanus, ac Mare reſperſum eſt infini-
tis pene inſulis, adeo vt verſus quamcunque partem nauigetur, ſi Nautis noſtri
temporis ſides eſt habenda, reperiantur ſemper vel continentes, vel inſulæ;
Quæ cum ſint continuatæ cum continente, (non enim eas ſupernatare aquis
quis dixerit) quis non videt, ſi talis eſſet horum duorum elementorum cõſtitu
tio, qualem ipſi confingunt, vmbram terræ vna cum vmbris inſularum omnium
mire fiactam, atq́;
difformem debere effici? Quod cum aduerſetur experientiæ,
non erunt duo hęc elementa ita conſtituta, vt aduerſarij volunt, ſed vaum con
ficient globum, ne inſulæ in medio mari repertæ plus diſtent à centro mundi,
quàm continens, ſed æqualiter, vt vmbra in eclipſi rotunda efficiatur;
vt expe-
rientia docet.
Accedit etiam, quòd aqua haud dubie aliquam à ſe vmbrã proij-
ciat, vt experientia teſtatur, præſertim aqua maris, quæ denſior eſt, &
craſſior
alijs aquis.
Colligamus ergo, cum vmbra aggregati ſemper rotunda ſit, ipſum
quoque aggregatum rotundum eſſe, ac ſphæricum.
Confirmari poteſt eadem hæc veritas experientia quadam com-
muni, quàm etiam affert Ptolem.
Dict. 1. cap. 4. & Ioan. Regiom. lib. 1. concl. 2.
quæ talis fere eſt. Exiſtẽtes in medio mari nihil omnino præter cœlũ & aquam
contuemur:
quando vero littora petimus, tunc primum montes, ſcopuli, arces
turres, &
huiuſmodi alia ſenſim exurgere cernũtur, quaſi ex aqua emergerent;
Idq́;
ea proportione, vt prius cacumina montium, ſummitatesq́ue turrium, de-
inde mediæ partes, poſtremo infimæ iuxta litora appareant:
Quod minime, tam
ordinate accideret, ſi mare ſupra terram attolleretur, aut ſuperficies maris non
continuaretur cum terræ ſuperficie, ita vt vna ex vtraque conficeretur.
Nam ſi
mare in medio attolleretur, ita vt eius circunferentia cum terræ circunferen-
tia non continuaretur, poſtquam aliquis faſtigium tumoris, quem mare ſecun-
dum illos auctores eſficit, conſcendiſſet, continuò videret omnia, quæ in lito-
re ſunt poſita, quemad modum, ſi quis ad faſtigium montis peruenerit, ſtatim
omnia, quæ in ſubiecta planitie ſita ſunt, ſimul conſpicit.
quod abſurdum eſt.
Prius en@m ea, quæ altiora ſunt in littore, deinde ea, quæ in inferiori loco ſunt
poſita, cernuntur.
Accedit etiam, ſi terra, & aqua non haberent vnam, eandemq́ue con-
tinuam ſuperficiem conuexã, ſed aqua paulatim eleuaretur, ſequeretur eũ qui
in aliqua naui e portu diſcedit, non poſſe non videre ſignum poſitum iuxta lit
tus, quoniam videlicet aſcenderet;
quod eſt contra experientiam. His ad de, cum
aqua ſuapte natura ad loca decliuiora cõfluat, vt experientia demonſtrat, reci-
pietur vſiq, in concauitatibus terræ, donec eas expleat, redigaturq́ue ad æqua
litatem cum terra.
Hoc enim pacto æqualiter diſtabit à medio mundi, erit que
in æquilibrio poſita, ideoque cum terra vnam conficiet ſuperficiem ſphęricam.
Haec quoque ſententia d@lucidiſſime paulo poſt confirmatur, quan-
do videlicet vnam cum noſtro auctore demonſtrabimus, tam ſuperficiem ter-
tæ, quàm aquæ æqualiter centrum totius Vniuerſi ambire 5 ex quo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index