Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 524 > >|
1æqualibus, vel deſcribent Ellipſes in plano illo circa centrum C,
vel periodos movendi ultro citroQ.E.I. lineis rectis per centrum C
in plano illo ductis, complebunt. que E. D.
DE MOTU
CORPORUM
Scholium.
His affines ſunt aſcenſus ac deſcenſus corporum in ſuperficiebus
curvis.
Concipe lineas curvas in plano deſcribi, dein circa axes
quoſvis datos per centrum Virium tranſeuntes revolvi, & ea revo­
lutione ſuperficies curvas deſcribere; tum corpora ita moveri ut
eorum centra in his ſuperficiebus perpetuo reperiantur.
Si cor­
pora illa oblique aſcendendo & deſcendendo currant ultro citroque
peragentur eorum motus in planis per axem tranſeuntibus, atque
adeo in lineis curvis quarum revolutione curvæ illæ ſuperficies ge­
nitæ ſunt.
Iſtis igitur in caſibus ſufficit motum in his lineis cur­
vis conſiderare.
PROPOSITIO XLVIII. THEOREMA XVI.
Si Rota Globo extrinſecus ad angulos rectos inſiſtat, & more ro­
tarum revolvendo progrediatur in circulo maximo; longitudo
Itineris curvilinei, quod punctum quodvis in Rotæ perimetro da­
tum, ex quo Globum tetigit, confecit, (quodque Cycloidem vel
Epicycloidem nominare licet) erit ad duplicatum ſinum verſum
arcus dimidii qui Globum ex eo tempore inter eundum tetigit,
ut ſumma diametrorum Globi & Rotæ ad ſemidiametrum Globi.
PROPOSITIO XLIX. THEOREMA XVII.
Si Rota Globo concavo ad rectos angulos intrinſecus inſiſtat & re­
volvendo progrediatur in circulo maximo; longitudo Itineris
curvilinei quod punctum quodvis in Rotæ perimetro datum, ex
quo Globum tetigit, confecit, erit ad duplicatum ſinum verſum
arcus dimidii qui Globum toto hoc tempore inter eundum teti­
git, ut differentia diametrorum Globi & Rotæ ad ſemidiame­
trum Globi.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index