Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 579 > >|
1
premam partem ipſius pilæ, quod eſt ſignum euidens
nullam vim compreſſiuam pati ab aere ſuperincum­
bente.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
PROP. LXXVI.
Si oleum, vel aer aſcenderet in aqua ſponte à vi ſuæ leui­
tatis impulſus non poſſet eius baſis excauari ad inſtar
ſcutellæ.
TAndem demonſtrandum eſt po­
58[Figure 58]
ſito, quòd aer, vel oleum ABCH
aſcenderet in ipſa aqua à propria, &
intrinſeca virtute leuitatis impulſum,
quod eſſet abſolutè impoſſibile, vt e­
ius baſis infima excauata eſſet ad mo­
dum ſcutellæ; quia ex aduerſarij hypo­
theſi oleum ABCH aſcendit in aqua contenta in fi­
ſtula ſtricta RSVX propria virtute leuitatis ab I ver­
sùs E, nec ab aqua infima impellitur exprimiturque
ſursùm, ergò aqua MACK, quæ currit ad replendum
ſpatium derelictum ab oleo cum ſit ex ſui natura gra­
uis exercet vim ſui ponderis ab H verſus I premen­
do præcisè ſuper fundum vitri RX, & nullo pacto vim
exercere poteſt ſursùm ab l versùs H, hoc enim eſſet
contra grauium naturam, & contra ipſam aduerſarij
hypotheſim.
Præterea quia oleum ABCH, & aqua
ambiens motibus contrarijs agitari debent, nempè
oleum, vt leue, aſcendet dum aqua ambiens deſcen­
det
, igitur non ſibi occurrunt, & aduerſantur, ſed ab

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index