Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1
Antim. Scio, non neminem eſſe, cui hæc cogitatio in mentem venit,
quæ
tamen, meo ſaltem judicio, legitima non eſt, cùm aqua ratione pon­
deris
, ſeu gravitatis ad perfectam libellam ſeſe componat; nempe gravi­
tat
per Cylindros parallelos, ſeu lineas parallelas, in quocunque ſitu cana­
54[Figure 54]les ſtatuantur; ſint enim canales ABC, IDE;
infundatur
aqua per Orificium AB, ſit libella
Horizontalis
ABFG; ſi canales æqualis ſint
craſſitudinis
ſuperficies aquæ vtrimque ſiſtet in
ABFG
, vt patet; tunc enim perfectum erit
æquilibrium
; ſi verò canalis IDE ſit anguſtior,
aſſurget
aqua v. g. in DE, ſupra libellam AG,
ratione
tamen gravitationis, Cylindrus aquæ
cujus
baſis æqualis ſit FG, facit perfectum æqui­
librium
cum Cylindro aquæ æquali IG, vt patet;
ſi
enim tota moles aquæ contentæ in ABC, ſu­
ſtineret
contentam intra IDE, cùm illa hujus poſſit eſſe decupla, centu­
pla
, & in quavis data proportione majoris inæqualitatis, aqua per cana­
liculum
IDE ad quamcunque poſtulatam altitudinem aſcenderet, quod
manifeſtè
falſum eſt; igitur totus Cylindrus aquæ ABC non facit æqui­
librium
cum Cylindro aqueo IDE, ſed tantùm Cylindrus ejuſdem baſis
DE
; ſed hic facit æquilibrium cum Cylindro IFG, vt patet; igitur inde
perſpicuum
fit, aquam per canaliculum IDE non aſſurgere in DE ſupra
libellam
, propter majorem vim ponderis ABC.
Accedit quod ſi baſis
AB
Diameter ſit bipedalis, & baſis DE ſit pedalis, non aſſurget aqua in
DE
, immò ad ſenſum ſiſtet in FG, cùm tamen pondus aquæ ABC ſit
quadruplum
aquæ IFG; igitur in majoribus canalibus aqua non aſſurgit,
vt
in minoribus; vnde manifeſtè conſtat, hunc effectum eſſe ab alia cauſa.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index