Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1
Antim. Ita eſt; in his omnibus ſæpè probavi; item in ſpiritu vini, &
variis aquis diſtillaris ; immò ſi canaliculum oleo immergas, paulò altiùs
aſſurgit, qúod non ad evidentiam expertus ſum; ſed cuncta hæc ex­
perimenta luculentiora ſunt in ſcypho, vel ampulla, cujus imaginem ha­
bes pag.
ſequenti, in qua ſcilicet humor per canaliculum GF aſſurgit ſupra
ſuperficiem BC, eo profectò altiùs, quo canaliculus anguſtior erit.
Auguſtin. An fortè dici poſſet, pondus aquæ contentæ in majore am­
pulla, longè majus eſſe pondere aquæ contentæ intra minorem canalicu­
lum GF, ac proinde prævalere, & inde aquam altiùs extrudi, ſeu
attolli.
Antim. Scio, non neminem eſſe, cui hæc cogitatio in mentem venit,
quæ tamen, meo ſaltem judicio, legitima non eſt, cùm aqua ratione pon­
deris, ſeu gravitatis ad perfectam libellam ſeſe componat; nempe gravi­
tat per Cylindros parallelos, ſeu lineas parallelas, in quocunque ſitu cana­
54[Figure 54]les ſtatuantur; ſint enim canales ABC, IDE;
infundatur aqua per Orificium AB, ſit libella
Horizontalis ABFG; ſi canales æqualis ſint
craſſitudinis ſuperficies aquæ vtrimque ſiſtet in
ABFG, vt patet; tunc enim perfectum erit
æquilibrium; ſi verò canalis IDE ſit anguſtior,
aſſurget aqua v. g. in DE, ſupra libellam AG,
ratione tamen gravitationis, Cylindrus aquæ
cujus baſis æqualis ſit FG, facit perfectum æqui­
librium cum Cylindro aquæ æquali IG, vt patet;
ſi enim tota moles aquæ contentæ in ABC, ſu­
ſtineret contentam intra IDE, cùm illa hujus poſſit eſſe decupla, centu­
pla, & in quavis data proportione majoris inæqualitatis, aqua per cana­
liculum IDE ad quamcunque poſtulatam altitudinem aſcenderet, quod
manifeſtè falſum eſt; igitur totus Cylindrus aquæ ABC non facit æqui­
librium cum Cylindro aqueo IDE, ſed tantùm Cylindrus ejuſdem baſis
DE; ſed hic facit æquilibrium cum Cylindro IFG, vt patet; igitur inde
perſpicuum fit, aquam per canaliculum IDE non aſſurgere in DE ſupra
libellam, propter majorem vim ponderis ABC.
Accedit quod ſi baſis
AB Diameter ſit bipedalis, & baſis DE ſit pedalis, non aſſurget aqua in
DE, immò ad ſenſum ſiſtet in FG, cùm tamen pondus aquæ ABC ſit
quadruplum aquæ IFG; igitur in majoribus canalibus aqua non aſſurgit,
vt in minoribus; vnde manifeſtè conſtat, hunc effectum eſſe ab alia cauſa.
Chryſocom. Cùm hæc nudius tertius viro cuidam ingenioſiſſimo pro­
poſuiſſem, illico reſpondit vim quandam adhæſivam in corporibus præſer­
tim liquidis, ſibi compertam eſſe, ratione cujus, vnum alteri accedit, ſeſe
arctiùs conjungit; ſic inquiebat ille, ſi aquæ gutta tangat aliam guttam,
in vnam majorem guttam ſtatim mutuo quaſi amplexu coaleſcunt; ſic duo
flammæ con. in vnam abeunt; vnde fieri putabat, vt aquà per canalicu­
lum minimè aſſurgeret, niſi priùs cava illius ſuperficies maduerit, quod vbi
à me probatum eſt, dicto reſpondit eventus: neſcio vtrùm hæc ratio vobis
arrideat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index