Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Table of figures

< >
< >
page |< < of 203 > >|
1
Propoſitio XV. Phænomenon. IX.
Tempora quibus deplentur tubi non ſemper pleni æque
lati, ſed non æquè alti, per æqualia foramina, ſuntin al­
titudinum ratione ſubduplicata.
COnſtat enim ex obſervatione, inquit Merſennus in Hydrau­

licis Phænomenis Propoſit. IX. tubum pedalem 30 ſecundis,
quadrupedalem verò latitudinis eiusdem 60 ſecundis, per fora­
men lineare, totum exhauriri.
Proportio
temporum
aquæ fluxus
ex tubis, ad
eorum alti­
tudinem.
Corollarium I.
HInc colligitur primò, tuborum altitudines eſſe in ratione
duplicata temporum, quibus deplentur æqualia lumina, vt
diximus etiam in Poriſmate Propoſitionis XII. præcedentis.
Corollarium II
COlligitur ſecundò, tam tubos non ſemper plenos, quàm tu­
bos ſemper plenos, juxta eandem rationem tribuere aquas
ex æqualibus foraminibus, juxta dicta hac, & octava Propo­
ſitione.
Propoſitio XVI. Theorema VII.
Tempora quibus evacuantur tubi non ſemper pleni ſi­
miles, & æquales quoad altitudines & baſes, per lumina ſimilia
inæqualia, ſunt reciprocè vt lumina.
PRopoſitio intelligenda eſt in eo ſenſu, quem explicavimus
in Porismate 1. Propoſit. 13. præcedentis.
Sint itaque tubi cylindrici ABFQ, ſimiles, & æquales in

altitudinibus, humido pleni, quorum lumina ſint EC, KN, cir­
cularia, at inæqualia (eadem eſt ratio de tubis priſmaticis, &
foraminibus quadratis, alteriusvè Figuræ;) ſitque lumen ſeu
foramen KN duodecies maius quoad aream, quàm lumen EC.

Dico, tempus quo exhauritur tubus AB, per lumen EC, eſſe
ad tempus, quo exhauritur tubus FQ, per lumen KN, ut eſt
reciprocèlumen KN ad lumen EC; id eſt, tantò plùs tempo­
ris requiri ut exhauriatur tubus AB, per foramen EC, quàm

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index