Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica
page |< < (102) of 434 > >|
162102CHRISTIANI HUGENII væ parabolicæ. Qua utraque inventa, ulterius inde inveſti-
11De linea-
RUM CUR-
VARUM
EVOLUTIO-
NE.
gans, in alias iſtas curvas paraboloides incidit, quibus rectæ
æquales abſolute inveniuntur.
Ac de Conoidis quidem ſuperficie in planum redacta, ne
quis forte teſtimonium deſideret, pauca hæc adſcribere vi-
ſum eſt ex literis viri clariſſimi, atque inter præcipuos ho-
die Geometras cenſendi, Franc.
Sluſii, quibus eo ipſo anno
mihi inventum illud, ac prolixius forte quam pro merito,
gratulatus eſt.
In quibus literis 24. Decemb. anni 1657. da-
tis, iſta habentur.
Duo tantum addo, unum & c. Alterum
eſt, me has omnes curvas, ipſumque adeo locum linearem in-
tegrum, nihili pene facere præ invento hoc tuo, quo ſuperfi-
ciei in conoide parabolico rationem ad circulum ſuæ baſeos de-
monſtraſti.
Hanc pro circuli quadratura pulcherrimam ἀ{πα}-
{γ@}{γὴ}ν præfero libens iis omnibus, quas ex loco lineari nec pau-
cas olim deduxi, &
quas tecum, ſi ita juſſeris, data occa-
ſione communicabo.
Anno autem inſequenti etiam ſuperficies conoidum hyper-
bolicorum &
ſphæroidum reperi, quomodo ad circulos re-
duci poſſent, conſtructionesque eorum problematum, non
addita tamen demonſtratione, Geometris quibuscum tunc
literarum commercium habebam, in Gallia Paſchalio aliis-
que, in Anglia Walliſio impertii, qui non multo poſt ſua
quoque ſuper his, una cum aliis multis ſubtilibus inventis
in lucem edidit, fecitque ut noſtris demonſtrationibus per-
ficiendis ſuperſederem.
Quoniam vero non inelegantes viſæ
ſunt conſtructiones noſtræ, neque adhuc publice extant,
placet hoc loco illas adſcribere.
Conoidis parabolici ſuperficiei curvæ circulum
æqualem invenire.
SIt datum conoides cujus ſectio per axem parabola A B C;
22TAB. XIII.
Fig. @.
axis ejus B D, vertex B, diameter baſis A C, quæ ſit axi
B D ad angulos rectos.
Et oporteat ſuperficiei portionis cur-
væ invenire circulum æqualem.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index