Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
161
161 (155)
162
162 (156)
163
163 (157)
164
164 (158)
165
165 (159)
166
166 (160)
167
167 (161)
168
168 (162)
169
169 (163)
170
170 (164)
< >
page |< < (156) of 760 > >|
162156PHYSICORVM ARIST. aut ad aliud celerior eius eſt motu quod trabitur, neq; ſeiun
gitur ab eodẽ:
etenim & ad ſeipſum eſt tractio, et ad aliud.
Ad has & cætaræ tractiones eædem ſpecie reducentur, ut
inſpiratio, &
ſpiratio, & ſputatio, & eæ, quibus aut emit-
tuntur corpora, aut accipiuntur:
quarũ aliæ ſunt cõgrega-
tiones, aliæ ſegregationes.
Et omnis igitur ad locum accom
modata motio, congregatio eſt nimirùm, &
ſegregatio. Vo
lutio uerò ex tractione pulſioneq́;
cõponitur: mouens enim
partim pellit, partim trabit id, quod motu hoc agitatur.

Per ſpicuum igitur eſt, ſi pellens, ac trabens eſt cũ eo quod
pellitur, atq;
trabitur, nibil eſſe inter ea, quorum alterũ mo
uetur, alterum mouet:
hoc & ex definitionibus patet. Nam
pulſio quidem eſt aut ex ſe, aut ex alio in aliud motus:
tra-
ctio autem ex alio uel ad ſe, uel ad aliud.
Inſuper compulſio,
atq;
diſpulſio. Proiectio uerò eſt, cũmotus celerior fit natu
rali motu corporis eius quod fertur, pulſione uehementio-
re nimirũ facta:
quod quidem eouſq; fertur, quouſq; motus
his uehementior ſit illo motu.
Quæ cùm ita ſint, patet eſſe
ſimul, id quod mouetur:
& id, quod mouet, & nibil inter
ipſa medium eſſe.
At uerò nec inter alterans, & id quod
alteratur, medium quicquã cadit:
quod quidem ita eſſe, per
inductionẽ patere poteſt.
In uniuerſis enim fit, ut id quod
ultimum alterat, &
id quod primum alteratur, ſint ſimul.
Omne enim quale ex eo alteratur, quia ſenſibile eſt.
Senſibi
lia uerò ſunt ea, quibus inter ſeſe corpora differunt:
ut gra
uitas, leuitas, durities, mollities, ſonus, huius uacuitas, albe-
do, nigredo, dulcedo, amaritudo, humiditas, ſiccitas, denſi-
tas, raritas, &
ea, quæ inter hæc ſunt: ſimiliter & cætera,
quæ ſenſui ſubijciuntur, caliditas in quã, &
frigiditas, & le
uitas, &
aſperitas. Hæc enim, affe ctus ſunt qualitatis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index