Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Debet eodem omnis mundi natura putari:
Quippe etenim quorum partis, & membra videmus
Corpore nativo, & mortalibus esse figuris;
Haec eadem ferme mortalia cernimus esse,
Et nativa simul.
quapropter maxima mundi
Cum videam membra, ac partis, consumpta regigni:
Scire licet, caeli quoque idem, terraeque fuisse
Principiale aliquod tempus, clademque futuram.

Illud in his rebus ne arripuisse rearis
Memmi, quod terram, atque ignem mortalia sumpsi
Esse, neque umorem dubitavi, aurasque perire;
Atque eadem gigni, rursusque augescere dixi:
Principio pars terrai nonnulla perusta
Solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
Pulveris exhalat nebulam, nubesque volantis
Quas validi toto dispergunt aere venti.

Pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
Imbribus, & ripas radentia flumina rodunt.

Praeterea, pro parte sua quodcumque alit auget,
Roditur: & quoniam dubio procul esse videtur
Omniparens, eadem rerum commune sepulcrum:
Ergo terra tibi libatur, & aucta recrescit.

Quod superest, humore novo mare, flumina, fontes
Semper abundare, & latices manare perennis,
Nihil opus est verbis, magnus decursus aquarum
Undique declarat: sed primum quidquid aquai
Tollitur, in summaque fit, ut nihil humor abundet;
Partim quod validi verrentes aequora venti
Diminuunt, radiisque retexens aethereus sol;
Partim quod supter per terras diditur omnis:
Percolatur enim virus, retroque remanat
Materies humoris, & ad caput amnibus omnis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index