Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="5">
            <p type="main">
              <s id="s.001313">
                <pb xlink:href="079/01/205.jpg" pagenum="156"/>
              Debet eodem omnis mundi natura putari:
                <lb/>
              Quippe etenim quorum partis, & membra videmus
                <lb/>
              Corpore nativo, & mortalibus esse figuris;
                <lb/>
              Haec eadem ferme mortalia cernimus esse,
                <lb/>
              Et nativa simul.</s>
              <s id="s.001314"> quapropter maxima mundi
                <lb/>
              Cum videam membra, ac partis, consumpta regigni:
                <lb/>
              Scire licet, caeli quoque idem, terraeque fuisse
                <lb/>
              Principiale aliquod tempus, clademque futuram.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001315">Illud in his rebus ne arripuisse rearis
                <lb/>
              Memmi, quod terram, atque ignem mortalia sumpsi
                <lb/>
              Esse, neque umorem dubitavi, aurasque perire;
                <lb/>
              Atque eadem gigni, rursusque augescere dixi:
                <lb/>
              Principio pars terrai nonnulla perusta
                <lb/>
              Solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
                <lb/>
              Pulveris exhalat nebulam, nubesque volantis
                <lb/>
              Quas validi toto dispergunt aere venti.</s>
              <s id="s.001316">
                <lb/>
              Pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
                <lb/>
              Imbribus, & ripas radentia flumina rodunt.</s>
              <s id="s.001317">
                <lb/>
              Praeterea, pro parte sua quodcumque alit auget,
                <lb/>
              Roditur: & quoniam dubio procul esse videtur
                <lb/>
              Omniparens, eadem rerum commune sepulcrum:
                <lb/>
              Ergo terra tibi libatur, & aucta recrescit.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001318">Quod superest, humore novo mare, flumina, fontes
                <lb/>
              Semper abundare, & latices manare perennis,
                <lb/>
              Nihil opus est verbis, magnus decursus aquarum
                <lb/>
              Undique declarat: sed primum quidquid aquai
                <lb/>
              Tollitur, in summaque fit, ut nihil humor abundet;
                <lb/>
              Partim quod validi verrentes aequora venti
                <lb/>
              Diminuunt, radiisque retexens aethereus sol;
                <lb/>
              Partim quod supter per terras diditur omnis:
                <lb/>
              Percolatur enim virus, retroque remanat
                <lb/>
              Materies humoris, & ad caput amnibus omnis
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>