Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 258 > >|
1 usque adeo magni refert, ut semina possint
seminibus commisceri genitaliter apta,
crassane conveniant liquidis et liquida crassis.

atque in eo refert quo victu vita colatur;
namque aliis rebus concrescunt semina membris
atque aliis extenvantur tabentque vicissim.

et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas,
id quoque permagni refert; nam more ferarum
quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
concipere uxores, quia sic loca sumere possunt,
pectoribus positis, sublatis semina lumbis.

nec molles opu' sunt motus uxoribus hilum.

nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
atque exossato ciet omni pectore fluctus;
eicit enim sulcum recta regione viaque
vomeris atque locis avertit seminis ictum.

idque sua causa consuerunt scorta moveri,
ne complerentur crebro gravidaeque iacerent
et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
Nec divinitus interdum Venerisque sagittis
deteriore fit ut forma muliercula ametur.

nam facit ipsa suis interdum femina factis
morigerisque modis et munde corpore culto,
ut facile insuescat te secum degere vitam.
quod superest, consuetudo concinnat amorem;
nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
umoris longo in spatio pertundere saxa?

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index