Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
121
121 (69)
122
122 (70)
123
123 (71)
124
124 (72)
125
125 (73)
126
126 (74)
127
127 (75)
128
128 (76)
129
129 (77)
130
130 (78)
< >
page |< < (111) of 389 > >|
239. Quin immo in ipſa ellipſi conſiderari poſſunt puncta qua-
11Alia ratio ſy-
ſtematis
pun-
ctorum
quatuor
in
eodem pla-
no
cum idea
virgæ
rigidæ,
& flexilis: ſy-
ſtema
eorun-
dem
formæ py-
ramidalis
: or-
dines
varii par-
ticularum
py-
ramidalium
.
tuor, duo in focis, &
alia duo hinc, & inde a vertice axis con-
jugati
in ea diſtantia a ſe invicem, ut vi mutua repulſiva ſibi
invicem
elidant vim, qua juxta præcedentem Theoriam urgen-
tur
in ipſum verticem;
quo quidem pacto rectangulum quod-
dam
terminabunt, ut exhibet fig.
35, in punctis A,B,C,D.
Atque inde ſi ſupra angulos quadratæ baſis aſſurgant ſeries ejuſ-
modi
punctorum exhibentium ſeries continuas rectangulorum,
habebitur
quædam adhuc magis præciſa idea virgæ ſolidæ, in qua
ſi
baſis ima inclinetur;
ſtatim omnia ſuperiora puncta movebun-
22Fig. 35. tur in latus, ut rectangulorum illorum poſitionem retineant, &

celeritas
converſionis erit major, vel minor, prout major fuerit,
vel
minor vis illa in latus, quæ ubi fuerit aliquanto languidior,
multo
ſerius progredietur vertex, quam fundum, &
inflectetur vir-
ga
, quæ inflexio in omni virgarum genere apparet adhuc multo
magis
manifeſta, ſi celeritas converſionis fuerit ingens.
Sed ex-
tra
idem planum poſſunt quatuor puncta collocari ita, ut poſi-
tionem
ſuam validiſſime tueantur, etiam ope unicæ diſtantiæ
limitis
unici ſatis validi.
Poteſt enim fieri pyramis regularis,
cujus
latera ſingula triangularia habeant ejuſmodi diſtantiam.
Tum ea pyramis conſtituet particulam quandam ſuæ figuræ tena-
ciſſimam
, quæ in puncta, vel pyramides ejuſmodi aliquanto re-
motiores
ita poterit agere, ut ejus puncta reſpectivum ſitum ni-
hil
ad ſenſum mutent.
Ex quatuor ejuſmodi particulis in aliam
majorem
pyramidem diſpoſitis fieri poterit particula ſecundi or-
dinis
aliquanto minus figuræ tenax ob majorem diſtantiam par-
ticularum
primi eam componentium, qua fit, ut vires in eaſ-
dem
ab externis punctis impreſſæ multo magis inæquales inter ſe
ſint
, quam fuerint in punctis conſtituentibus particulas ordinis
primi
;
ac eodem pacto ex his ſecundi ordinis particulis fieri
poſſunt
particulæ ordinis tertii adhuc minus tenaces figuræ ſuæ,
atque
ita porro, donec ad eas deventum ſit multo majores,
ſed
adhuc multo magis mobiles, atque variabiles, ex quibus
pendent
chemicæ operationes, &
ex quibus hæc ipſa craſſiora
corpora
componuntur, ubi id ipſum accideret, quod Newtonus
in
poſtrema Opticæ quæſtione propoſuit de particulis ſuis pri-
migeniis
, &
elementaribus, alias diverſorum ordinum particulas
efformantibus
.
Sed de particularibus hiſce ſyſtematis determi-
nati
punctorum numeri jam ſatis, ac ad maſſas potius generali-
ter
conſiderandas faciemus gradum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index