Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
b 6. Phyſ.

9
. Met.
T
. 14.
c 5. Phyſ.
T
. 40.
a Cap. de
rel
.
b Cap. de
Qual
.
Cap. VIII.
MOTVS, vt dictum eſt, ex ſucceſsione & fluxu conſtituitur; ſed tum etiam poſtulat ſub­

iectum
quod eſt poteſtate, & per motum deduci debet ad actum: at quod actu faciendum
eſt
, neceſſariò faciendum eſt ab alio quod ſit actu.
Poſtulat igitur ordo rerum, vt nos ad hæc ex­
plicanda
conuertamus: ſic enim ſuccedet, vt motus ex ea parte noteſcat qua cum habitudine iun­
ctus
eſt.
ac primùm de ſubiecto nonnulla dicamus. Hoc poteſtate vti nunc accipiamus; & quo­
niam
motus eſt in ſolis quattuor prędicamentis; ea certè poteſtas quæ pertinet ad illa genera, ſub­
iectum
motus efficiet quæ, tametſi funditus inhæret materiæ primæ, cùm ea ſit quantum, quale
& vbi poteſtate; tamen quia neque materia, neque accidentia ſeparantur ab actu ſubſtantia; eſt
quidem
ipſa actu ſubſtantia quæ tempore eodem poteſtate exiſtit ratione diuerſa; ita vt quate­
nus
poteſtate ſubſtantia eſt, per ſe & proximè ſit ſubſtantiæ ſubiectum, remotè verò & per for­
mam
ſubſtantiæ ſit poteſtate reliqua prædicamenta.
Illud igitur ſubiectum, quod verè deno­
minabitur
à motu, & moueti dicetur; erit ipſa ſubſtantia compoſita.
Sed quoniam potentia ma­
teriæ
ad ſubſtantiam eſt generationis initium, quæ propriè mutatio nuncupatur, potentia verò
materiæ
ad alia prædicamenta in ipſa ineſt per formam ſubſtantiæ, & ad ea verè eſt motus: ideò
materia
per ſe primum erit & proximum principium mutationis; ſubſtantia verò compoſita

principium
motus.
Subiectum hoc capax eſt contradicentium; quæ, cùm in contraria reſoluan­
tur
, erit item ſubiectum compos contrariorum quæ primùm reperiuntur in ſubſtantia, deinde
in
cæteris prædicamentis analogicè.
Nam ſecundum formam, hoc eſt, ſi formam ſpectes oppoſi­
tionis
& rationem primam per quam vnum contrarium ab altero ſub eodem genere diſtat, ideſt,
nihil
alterius formam participans, contraria, vt optimè norunt dialectici, in contradicentia re­
ſoluuntur
; ſi verò materiam atque ſubiectum, ea contraria planè ſunt.
ſiquidem termini muta­
tionum
per ſe qui ſunt eſſe & non eſſe, formis contrariis fundentur.
Proptereà non ſatis æquè in­
uehitur
Alexander in eos, a qui putant contraria magis pugnare, quàm habitum & priuationem;

& quanuis oppoſitum teſtaretur aliquando Ariſtoteles, b opinantes ita ab eo decretum audito­

ris
exercendi cauſſa dicent nec ab aduerſariis aptè conſtitutum magis pugnare contraria; quòd
de
oppoſitionis modo fuerat ab vtriſque diſtinguendum.
Quicquid ſit, eorum ſubiectum intrin­
ſecus
, & vt verbo Peripatetico vtar, οῖκοθεν ad ſuam perfectionem contendit quam ex adeptio­
ne
actus & formæ conſequitur remanens in re facta, & altero è contrariis depoſito per innatum,
formæ
appetitum à quo vrgetur aſsiduè.
Cùm igitur materia ſubiiciatur motui per potentiam

quam
habet; hæc autem exoriatur ab oppoſitione (nanque ea eſt natura contrariorum, vt ſint
actu
quidem contraria, poteſtate autem ſimilia) oppoſitio verò in quolibet genere ſit vna quæ­
dam
definita; hinc efficitur, vt ratio contrariorum in his generibus cauſſa ſit acceptionis nouarum
formarum
, & omnino mutationis & motus.
Proinde genus ad quod pertinent hæc contraria,
cum
ſit prima ratio, & proxima ſuſcipiendi nouas formas, appellatur item ſubiectum.
quare etiam
dicitur
ſubiectum ſecundum quod fit mutatio, καθ' Græci dicunt: non autem ſubiectum
generationis
, aut mutationis, ſic ſubſtantia mouetur & mutatur: quantitas neque mouetur, ne­
que
mutatur, ſed ſubſtantia ſecundum quantum.
& hoc ſemper eſt vniuocum, licet alioquin il­
lud
primum ſubiectum materia nimirum ſit ad vnum.
Hactenus de ſubiecto: nunc tranſeamus
ad
agens.
Poſſem hîc multa dicere de habitudine accidentis & affectionis ad ſuas cauſſas agen­
tem
, ſcilicet, & finem eamque.
docere ad accidentis conſtitutionem pertinere, cùm ſint cauſſæ illius,
huic
, ideſt, ſubiecto in quo cùm inhæreat, eſt accidens ipſum: ideoque.
etiam in eius definitione cauſ­
ſas
has eſſe recipiendas è quibus ipſum quid eſt logicè colligatur.
Sed his reiectis ad analyticos
alia
ſubiungentur quæ ſpeciatim dici poſsint de habitudine motus ad illas cauſſas, & ex illis eius
eſſentiæ
partem ſuppleri, & potiſsimè de habitudine ad agens.
Nam de fine quidem ratio generalis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index