Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 403 > >|
1edunt abſque diſcrimine ſimiles buffonibus,
& ſola ſpecie horribiles, & ob ſimilitudi­
nem etiam periculoſas: adeò vſus in omnibus
plurimùm poteſt.
Sed tamen nihil mirum
e locuſtis panem fieri: ſiccæ enim in farinam
commodè tranſeunt, & leuem habent ſub­
ſtantiam, & pinguæ continent humidum:
hoc enim declaratum eſt commune eſſe om­
nibus animalibus: igitur ſi molantur, pin­
ſentúrque ac decoquantur, panem optimum
efficere poterunt.
Optimum dico, non ſim­
pliciter, ſed illis regionibus, hominibúſque
agreſtibus ac feris, quibus nihil boni eſt.

Seruatur enim humidum pingue, ſiccato à
ſole aqueo: nec mirum, nam eſt humidi ge­
nus, quod etiam ab igne tutum eſt, nec ardet:
aliter calchantum exuſtum oleum non mit­
teret, mittit tamen, quia humidum id ſub­
ſtantiæ coniunctum eſt.
Cùm enim later
ferreus ardet, ſi prorſus humidum eius totum
arderet, extinctum non eſſe ferrum, ſed ci­
nis.
Eſt igitur olei genus quoddam, & pin­
gue humidum, quod non facilè ardet.
Tale
autem metallicorum ſolidorum, vt ferri, au­
ri, calchanthi, argenti viui.
Locuſtæ, &
earum danna.
Locuſte cibi
loco ſunt
Afris.
Humidum
pingue quod
dam
, quod non
ardet.
Locuſtæ, for­
micæ, papi­
liones cur
oua gignant,
non tamen
apes.
Verùm cur hæc ( etiamſi quædam mino­
ra ſint apibus) formicæ ſcilicet, papiliones,
locuſtæ oua gignunt, apes non poſſunt?
Cau­
ſa eſt, quòd cùm pariunt, non volant, ſed for­
mam retinent erucæ, aureliæve, aut cum
his commoriuntur, vt bombyces ac locuſtæ:
nam oua in tam paruis animalibus volatui
impedimento erant: igitur cùm apes præ­
ſtaret ob egregiam vtilitatem viuaces eſſe,
in ſeptimum enim aut etiam octauum an­
num earum vita producitur, oua parere im­
poſſibile fuit.
Necſolùm tam minuta, ſed
& maiora animalia è putredine, imò omnia
credendum eſt originem ducere, cùm iam
de muribus conſtet, & prſces in aquis re­
centibus ſpontè generentur.
Cum enim (vt
dixi) putredo præceſſerit, pingue ſeparatur à
cinere, calórque confeſtim animam infun­
dit illi materiæ aptam.
Vnde fit vt animalia
omnia, quæ è putri generantur materia, vt
blattæ, vermes, ὄνοι dolores vbique natos ſi
quid aliud finiant: ſunt enim è calidiſſima,
humidiſſimáque materia.
Ob id canthari­
des ſi id non faciunt, nihil mirum, ex ouis
enim generantur.
Attamen & ipſis vires
aliæ pro his adſunt: menſura enim mediocri
tentiginem, & erectionem veretri faciunt
maximam: maiore excoriant veſicam, & ſan­
guinis mictum faciunt: maiore adhuc inſa­
nos reddunt.
Animalia
omnia è pu­
tri materia
genita cur
finiant dolo­
res.
Cantharida­
rum varia
vis.
Cicendulæ.
Eadem ratione Cicendulæ, lampytis
apud Græcos, quas Italia mittit muſcarum
magnitudine, exiliores tantò, quantò lon­
giores, æſtiuis noctibus volantes ac mican­
tes, pedes habentes ſenos, alas duriores muſ­
cis, è crabronum enim genere ſunt, viſcera
candidiſſima, exteriore cute polita, adeóque
dum viuit ſplendente: vt in tenebris literas
nonnunquam velut candela ardente adiutus
legerem, ex eruca in crabrones, aut quod
vero ſimilius eſt, è crabronibus in erucas
tranſeunt.
Quandoquidem eruca maior eſt
crabrone, minúſque lucet, velut tunc ſenio
conſecta: túncque verò ſimile eſt, oua, non
cum volat, parere.
Docet nos animantium genus hoc, li­

quorum fieri poſſe, qui reluceat in tenebris:
fit autem putreſcentibus his, quæ cando­
rem, lucem ac perſpicuitatem ſummam ha­
bent.
Fieri poſſe non dubito: è quibus &
quomodo, adhuc mihi incertum eſt.
Ratio
à pulmone marino tamen ſumenda eſt: hic
enim lignis illitus facit vt nocte ſplendeant
facum inſtar.
Cauſa igitur humidum pin­
gue, quod nitere facit, & vis luminis in eo
contenta.
Quæ enim nitent, & non diu ab
actione caloris cœleſtis receſſerunt, nocte
ſplendent.
Talium igitur ratio hæc erit.
Vnde quercus cortices, & quæcunque hu­
midum pingue, & ſolidum putredine acqui­
runt nocte ipſa velut ignis putrefacta lu­
cent.
Non ſecus ac marcida ligna, & aga­
ricus: candida enim ſunt vehementer &
ſicca.
Aqua quæ
in tenebris
ſplendorem
afferat.
Pulmo mari­
nus nocte
ſplendens.
Cicendula maius miraculum præſtat Co­

coyum: animal hoc mittit Hiſpana noui or­
bis inſula, è ſcarabeorum genere haud obſ­
curè: magnitudo qualis ſcarabeis noſtris,
quos ceruiuos à ceruorum longitudine vo­
camus.
Volat non minus quàm Cicendula, lu­
cetque corpore, ſed oculis multò magis,
adeò vt candelam referat, ſunt enim præ­
grandes pro corporis magnitudine atque
prominentes: legitur, ſcribitur, Indi quo­
que eo ſolo lumine conuiuia agere ſolebant,
adeò magnam, & claram lucem in ſe con­
tinent, nec in hoc maius miraculum licet,
vel inuenire, vel deſiderare.
Extinguitur ſen­
ſim illorum marceſcente vita, vt cum illa
etiam lumen pereat totum, adeò vis hæc vi­
tali animæ coniungitur: remanet tamen li­
quor ille qui reſplendebat in oculis ac ven­
tre: quo peruncti, ſeu quòd luminis aliquid
adhuc retineat, ſeu quòd calore ſuo cutem
accendat, cutem ipſam velut prunam reddit
adeò rubicundam ac ſplendidam.
Cocoyum.
Pyrauſta in
igne viuens.
Vermes pi­
loſi in niue.
Mirabilis eſt & generatio pyrauſtæ, vt
lumen cicendulæ: nam pyrauſtam inter ignes
Cypri, qui ſunt in fornacibus viuere, retulit
Ariſtoteles: vt etiam de vermibus rubris,
piloſiſque in niuibus prodidit.
Pyrauſtam in
igne generari, vel alibi genitam in illis du­
cere vitam, quod veriſimilius eſt, & credere
oportet, quoniam ignis nihil poteſt gene­
rare.
Ex recrementis igitur in imo ignis, &
niuium generantur: vtque vermes ſunt ca­
lidiſſimi, & ob id frigoris tanti patientes,
ita pyrauſta frigidiſſima.
E putredine igitur
humidi ſolidiſſimi metallorum generatur
pyrauſta, in ignis vicina parte, vt non cor­
rumpatur humidum ab igne, nec procul na­
ta cum adulta fuerit ignis ſit impatiens.
Eo­
dem quoque modo in niue vermes gene­
rantur, collectis vaporibus quibuſdam cali­
dis, qui à frigore concluſi putrefaciunt, re­
liquum humidi ſecum coacti.
Atque eo mo­
do fit talium generatio, qui quum in ſum­
mo frigore geniti ſint, in eodem quoque
ſeruari nihil mirum, quum tamen nullum
frigus aliquid generet.
Nece enim magis in
ſummo frigore quicquam poteſt generari,
vt viuis aut glaciei, quàm in igne.
A tempe­
rato igitur calore cuncta generari neceſſe eſt:
ſed non omnibus idem eſt temperamentum.
Referunt autem in Armeniæ montibus præ-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index