Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
141 104
142 105
143 106
144 107
145 108
146 109
147 110
148 111
149 112
150 113
151 114
152 115
153 116
154 117
155 118
156 119
157 120
158 121
159 122
160 123
161 124
162 125
163 126
164 127
165 128
166 129
167 130
168 131
169 132
170 133
< >
page |< < (126) of 525 > >|
163126Comment. in I. Cap. Sphæræ ſequitur, vnum, & idem eſſe centrum vtriuſque elementi, atque propterea,
11Cur terra
ſola ceutrũ
mundi oc-
oupet, & nõ
ctiã aqua.
vnum globum ex ipſis conſtitui.
Sed quæret fortaſſe aliquis, cum aqua, & terra idem poſſideant centrum,
vt probatum eſt, ad quod per eandem lineam rectam deſcendunt non impedi-
tæ, qua de cauſa ſola terra centrum occupet, &
non etiam aqua; videmus namq;
aquam ſupra terræ ſuperficiem extendi. Huic reſpondendum eſt, hanc eſſe di-
ſtinctionem naturalem inter elementum terræ, &
elementum aquæ, vt terra
maiore ſui grauitate centrum occupet;
aqua vero, quoniam non ita grauis eſt,
naturaliter ſupra terram maneat, vt philoſophi aſſerunt adeo, vt ſi terra ita
rotunda exiſteret, vt politum aliquem globum efficeret, elementum aquæ to-
tam terram vndique contegeret:
quod etiam contingeret, ſi tanta eſſet copia
aquarum, vt omnes concauitates terræ expleret, &
montes tranſcenderet. Sed
niam neq;
terra pefecte eſt ſphærica, propter montes, ſcopulos, concauitates
atque vales, neque tanta copia aquarum exiſtit, vt totam ſuperficiem terræ poſ
ſit contegere, effectum eſt, vt tota aqua in varijs terræ concauitatibus ſit rece-
pta, æqualiter tamen ſemper diſtans ſecundum eius ſuperficiem conuexam à
centro mundi, vt ſuperiores rationes oſtenderunt.
Caetervm quod diximus, vnum effici globum ex terra, & aqua, il-
22Quomodo
intelligen-
dum ſit, v-
nũ globum
ex terra &
aqua con-
ſtitui.
lud non ita intelligendum eſt, vt perfectus globus, qualem Geometræ definiũt,
ex vtroque elemento reſultet.
Hoc enim falſum eſt, ſi Geometrice, & proprie
loqui uelimus, tum quia lineæ rectæ egredientes à cẽtro huius globi ad ſum-
mitates montium altiſſimorũ longiores erunt haud dubie lineis rectis eductis
ad infimas partes vallium profundiſſimarum:
quare non omni ex parte conueni
re illi poterit definitio globi Geometrici:
tum etiã, quoniam ſuperficies conue
xa aquæ æquali diſtantia ſub terræ ſuperficie continetur, tanquam circulus mi
nor ſub maiori, qui idem centrum poſſidet;
adeo vt ſi circa centrum mundi per
ficeretur tota ſuperficies aquæ, item tota ſuperficies terræ, illa ſub hac æquali
ſemper diſtantia contineretur.
Verũ quia hæc difformitas, ſeu inæqualitas com-
parata cũ tota machina compoſita ex terra, &
aqua nullius fete eſt momẽti, ita
vt vix ſenſu percipiatur, effectum eſt, vt ſimpliciter aggregatum ex terra, &
aquæ
globus rotundus, ſiue ſphæricus ab Aſtronomis appelletur.
Quòd autem aquæ
ſuperficies contineatur ſub terræ ſuperficie æquali ſemper diſtantia, facile cui-
nis perſuaderi poteſt, facta hypotheſi, ab oriente in occidentem ſub Aequino-
ctionali circulo reperiri continentes, inſulas, peninſulas, &
c. id, quod nauigatio
huius temporis, maxime Luſitanorũ, aperte docet, rem apud veteres ſatis inco-
gnitã.
Si namq; deſcribatur circulus maximus in terra directe ſuppoſitus Ae-
quatori cœleſti incedens per inſulam D.
Thomæ, per Africam, per Taprobanẽ
in Indijs orientalibus, per inſulas Moluccas, per Americę, ſiue nouæ Hiſpaniæ
prouinciam, quæ Peru nominatur, quoſ iterũ abſoluatur in inſula D.
Tho-
mæ;
hic circulus, ſaltem prope littora, continebit ſub ſe ſuperficiẽ maris, quan
doquidem à terra ad mare ex omni parte deſcenditur, vt patet ex fluuiorum
decurſu.
Hinc iam ita colligemus inſtitutum Arcus deſcriptus in ſuperficie il-
lius maris, quod interijcitur inter Africam verbi gratia &
Taprobanem, æqua
li diſtantia eſt ſuppoſitus a, cui deſcripti circuli in terra, qui tranſit per Africã,
&
Taprobanem, & c. Atq. idem dicendũ eſt de quouis arcu ſuperficiei maris in-
teriecti inter quaſcunq;
duas terras. Ergo tota ſuperficies aquæ æquali diſtan-
tia cõtinetur ſub tota ſuperficie terræ.
Cõſecutio optima eſt ex ſufficienti par-
@um enumeratione:
Antecedens vero probatur; nam ſi arcus ille

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index