Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 166 > >|
1maioribus nauibus. Qui enim erunt zygitæ in
quadraginta ordinum naue Ptolemæi regis?
qui
thalamitæ?
Præterea quî fieri poteſt, ut uel decem
tabulatorum, ne dicam quadraginta nauis in ma­
ri nauiget, & tabulata ipſa ſupra aquam extent,
& non pluribus partibus aqua demergantur?
Pau
ſanias in Atticis miraculi loco refert, nauigium De­
li fuiſſe, quod à cataſtromate ad aquam nouem re
miges haberet, nullumque ad ſuam ætatem illud
magnitudine ſuperaſſe.
uerum præſtiterit ipſius
Pauſanię uerba adſcribere, quae, ut ingenue fatear,
non ſatis nobis intelliguntur.
ſed ſic habent, niſi
ſi corruptus ſit codex: Τὸ δὲ ἐν δήλῳ πλοῖον οὐδένα πω νική
σαντα οἶδα, καθῆκον ἐς ἐννέα ἐρέτας ἀπὸ τῶν καταστρωμάτων.
Vn­
deciremem tamen Demetrij legerat, opinor, Pau­
ſanias.
Quare ordines remorum non poſſunt ſic in­
telligi, ut diximus ex enarratore Ariſtophanis, cum
ea ratione multa nauigia ordine remorum illud
quod in Delo erat, multis partib9 ſuperarint. Fue­
re enim (ut ſuprà docuimus, uel Pauſanias ignora
re potuit) X. XI. XII. XV. XX. remorum ordines,
Excogitanda ergo nobis alia ratio, quam ab ipſo
enarratore Ariſtophanis hauriemus: nec tamen
fuiſſe eundem exiſtimandum eſt, cum ſecum ex dia­
metro pugnet.
Subdit enim quod magis fit nobis
ueriſimile: Θρανίτης οὖν ὁ πρὸς τὴν πρύμναν, ξυγίτης ὁ μέσος,
θαλαμίτης ὁ πρὸς πρώραν.
id eſt: Thranites igitur eſt is
qui ad puppim remigat, zygites qui in media na­
ui, thalamites qui ad proram.
Vt nauis ipſa per lon

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index