Cataneo, Girolamo, Hier. Cataneus de arte bellica, sive, de designandis ac construendis arcibus & propugnaculis, necnon & de iis oppugnandis, expugnandis ac propugnandis : de itinere exercitus, ac castrametatione, quando expediat manus cum hoste conserere, 1600

List of thumbnails

< >
161
161 (132)
162
162 (133)
163
163 (134)
164
164 (135)
165
165 (136)
166
166 (137)
167
167 (138)
168
168 (139)
169
169 (140)
170
170 (141)
< >
page |< < (134) of 184 > >|
163134 ſtum facere. Dum progreditur, conſulo vt partem
equitum leuis armaturæ ita vicinam exercitui hoſtili
habeat, vt ſingulis momentis certior fiat de itinere, ac
reliquo omni ſtatu hoſtium.
Certum autem eſt, quan-
do regio plana ſit, ſine montibus, ſine collibus, immi-
neatq́;
hoſtis, vix, ac ne vix quidem, poſſe tũc prælium
effugi:
tunc igitur non abnuerem, immò conſulerem
vt prælium committeret, modò longè ſuperior ſit e-
quitatu:
equitatus enim, in locis patentibus, vt pluri-
mum victoriam ſuis tribuit, modò eo bene &
com-
modè vtamur.
Hanc rationem ſequuti ſunt antiqui: in-
ter quos Fabius Maximus, quando tamdiu cum acie
Romana caſtrametabatur prope victorem Annibalẽ.
Et noſtris temporibus, in Germania Carolus Quintus
Imperator exercitum ducens aduerſus Proteſtantes,
vix tandem potuit eos ad prælium cogere, propter
commoditatem locorum montoſorum &
collibus re-
fertorũ, per quæ ij exercitum ſuum ductabant, idq́;
tam
prope Imperatorem, vt non plus ab eo diſtarent, quàm
quò pertingere poſſet ejaculatio bombàrdæ.
Sed
rarò hoc accidit in locis patentibus.
In his, qui confli-
ctum abnuit, debet ab hoſte abeſſe octo aut decem
miliaribus Italicis ad minus:
munireq́; ita ſedes ac
ſtationes ſuas, vt nec equitatus, nec ipſi pedites, poſ-
ſint in ſua caſtra irrumpere, niſi cum ſumma difficulta-
te.
Hocq́; ſatis ſit pro munitione campeſtri, quæ ci-
tò ac raptim fieri debet, vbi exercitus cogitur in plani-
tie ſtare per aliquot horas aut dies.
Quòd ſi diutiùs a-
licubi ſtare voluerit, poterit caſtra ſua munire prout ex
vſu eſſe judicabit.
Quum progreditur exercitus per pla
nities &
loca patentia, curet dux ipſius, quando ita fie-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index