Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1grauiter, & acutè demostrant Aristoteles in ipſomet veſtibu
lo libri ſeptimi phyſicorum: Sed elementa in partem per ſe mo­
tam, & in partem per ſe mouentem non diuiduntur: ergo ele
menta à ſemetipſis per ſe non mouentur.
Minor huius po­
ſtremi argumenti probatur: & primo, quia in partem per ſe
motam, & in partem per ſe mouentem diuidi, est animatorum
proprium.
Secundo quia ex prima materia, quæ eſt prima
facultas, & ex forma omnium formarum imperfectissima in
ter ſubstantiam, & accidens, media, vt author eſt Auerroes
libro tertio de cælo commentatione vigeſimaoctaua, & ſexage
ſimaſeptima, elementa conflantur: quæ duæ naturæ actu non
existentes nec per ſe mouere, nec per ſe moueri poſſunt: non er
go à ſe per ſe propriè elementa mouentur: qua de re fit, vt ab
alio moueantur: niſi fortè malis, eadem à nullo moueri: quod
est tam falſum, quam falſissimum, & tam abſurdum, quam
abſurdissimum: & in his; quibus senſus iudicium aduerſatur.
Hactenus omnia abſoluimus, quæ ad primam ſextæ huius
propoſitionis partem confirmandam pertinebant: nunc ad ſe­
cundam eius dem sextæ propoſitionis partem probandam ag­
grediamur, vt nihil non confirmatum derelinquatur.
Cum ita
que dictum ſit: elementa moueri à ſe per accidens, id est à
nobis hoc loco confirmandum.
Forma ergo à qua elementum moueri affirmauimus, gene
rante, & remouente impedimentum, & medio indiget, ad cu­
ius medij motum & forma ipſa mouens mouetur.
Ergo totum
elementum ſe per accidens mouet, ad motum certè alterius,
id est medij, & generantis, & impedimentum auferentis,
quod non eſt moueri per ſe, sed per accidens.
Modus istæ mouendi ſe per accidens, ſimpliciter intelli­
gendus non eſt, sed elementa per accidens moueri quodam-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index