Antim.
Minimè verò, & alia ratio eſt congreſſus guttarum & cono
rum flammæ, de qua infra. Primò, enim gratis affingitur prædicta vis
adhæſiva liquidis corporibus, ex iis ſcilicet effectibus, qui aliis cauſis tri
buendi ſunt. Secundò, etiamſi canaliculus ante non maduerit, aqua
tamen aſſurgit, ſi paulò laxior eſt; centies probavi infuſo in ampullam
55[Figure 55]
A oleo; & ne quiſpiam diceret, oleum aſſurgere
per GF, propter impetum infuſionis, infudi
oleum, inclinata versùs B ampulla; ita vt ſuper
ficies olei per canaliculum vix aſſurgeretin H ;
tum deinde erecta ampulla, oleum aſcendit in F,
licèt inferior canaliculi ſuperficies ſicca omnino
eſſet; idem fiet admoto canaliculo ſuperficiei
olei, ſi paulo major ſit. Tertiò, Non video cur
major aquæ portio minorem potiùs ad ſe non adducat, quàm minor ma
jorem; ſi enim prædicta vi vtraque pollet, major certè majore, ſcilicet
extenſivè, vt major flamma magis calefacit, quàm minor; accedit, quod
in hoc caſu, minor longè faciliùs ad majorem accederet, ſcilicet deſcen
dendo, quàm major ad minorem aſcendendo. Quartò, in majore tubo
madefacto eadem ratio militaret; nec dicas obſtare majorem vim pon
deris; quia cùm vis illa adhæſiva omnibus partibus aquæ inſit, eadem eſt
illius proportio ad reſiſtentiam ponderis in majore, quæ in minore; &
vt duæ partes in minore ſuperant duas partes ponderis; ita mille partes in
majore ſuperabunt mille partes ponderis. Quintò, Cur oleum altiùs aſ
ſurgit, quàm aqua? Cur Mercurius ferè nihil? dico ferè, quia infra evin
cam tantulùm aſſurgere; Cur aliquando ipſa aqua altiùs, aliàs minùs
altè aſcendit? Nihil horum cum illa vi adhæſiva ſtare poteſt. Sextò,
Cur aqua per canaliculum inclinatum longiùs excurrit? Cur per bre
viorem, quamvis madefactum interiùs, minùs altè, & ſi adhuc breviorem
accipias, ferè nihil aſſurgit? Cur per tubulos alioquin ſicciſſimæ materiæ,
vt panis bis cocti, panni, telæ &c. Ex his vides, ni fallor, Chryſocome, aliam
omnino hujus effectus cauſam quærendam eſſe.

Auguſtin.
Sed cur per canaliculum ſiccum non aſſurgit, atque adeò ca
va illius ſuperficies humectanda eſt?
va illius ſuperficies humectanda eſt?
Antim.
Si canaliculus paulò laxior ſit, & majoris baſis etiam per ſic
cum aſcendit; non aſcendit, tamen ſi anguſtiſſimus ſit, niſi ſen ſim ac
lentè; quia licèt ſuperficies vitri lævigata eſſe videatur, mille tamen
ſalebris & rugis, ſeu ſtriis aſperatur, quæ niſi affuſo humore com
planentur, aſperum iter faciunt, & modicam aquæ portionem faci
lè ſiſtunt; cùm tamen in majore canaliculo non obſtent; quin major
aquæ copia aſſurgat; accedit, quod ſi juxta Figuras præcedentes vaſa
conformentur, aqua etiam per canaliculum ſiccum aſcendit; cur au
tem aquæ gutta intra aliam ſubeat, vel flamma intra flammam, dicemus
poſtea.