Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 579 > >|
1
inuicem conantur recedere; quare ratione motus
aqua inferiùs, & poſticè recurrens non impellet oleum
ictum fugiens, nec proindè eius figuram AHC con­
tundere
, & explanare poteſt.
Igitur in hoc caſu duo
impetus inter ſe contrarij, & ab inuicem receden­
tes reperiuntur leuitatis olei, nimirùm, ſursùm ab H
versùs E, aquæ verò conatus inferiùs tendentis ab
H versùs I, igitur hæc duo corpora oleum AHCB,
& aqua ſubiecta MACK ſe mutuò tantummodò tan­
gent placidiſſimo amplexu abſque vlla pugna, & re­
pulſu, vt nimirùm aqua oleum non impellat, neque
hoc illam repellat, igitur oleum ABCH multò minùs
comprimi, ac contundi debetin H ab aqua ſubie­

cta deorsùm premente, quàm contundebatur poſticè
ab oleo incumbente, quando nimirum intra oleum̨
deſcendebat, & pondus eiuſdem olei incumbentis
patiebatur (in vtroque enim caſu recurſus fluidi ad
ſpatium replendum æquè reperitur, & proindè ne­
que nocet, neque adiuuat prædictum effectum) ſed
ex antepræmiſſa propoſitione aqua per oleum deci­
dens à vi natiua grauitatis impulſa retinet tumorem
eleuationemque conuexam in poſtica parte eius mo­
tus, igitur multò magis eleuari deberet tumor iņ
oleo per aquam aſcendente in parte poſteriore mo­
tus eius ſi ab intrinſeca leuitate eleuaretur, qua pro­
ptèr erit omninò impoſſibile, vt oleum, vel aer dum
aſcendit per aquam, excauetur in parte infima eius
baſis, quando nimirùm ſursùm fertur ab interno prin­
cipio leuitatis, quod demonſtrandum fuerat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index