Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
[Figure 61]
[Figure 62]
[Figure 63]
[Figure 64]
[Figure 65]
[Figure 66]
[Figure 67]
[Figure 68]
[Figure 69]
[Figure 70]
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
< >
page |< < of 248 > >|
1
Antim. Minimè verò, & alia ratio eſt congreſſus guttarum & cono­
rum
flammæ, de qua infra.
Primò, enim gratis affingitur prædicta vis
adhæſiva
liquidis corporibus, ex iis ſcilicet effectibus, qui aliis cauſis tri­
buendi
ſunt.
Secundò, etiamſi canaliculus ante non maduerit, aqua
tamen
aſſurgit, ſi paulò laxior eſt; centies probavi infuſo in ampullam
55[Figure 55]
A
oleo; & ne quiſpiam diceret, oleum aſſurgere
per
GF, propter impetum infuſionis, infudi
oleum
, inclinata versùs B ampulla; ita vt ſuper­
ficies
olei per canaliculum vix aſſurgeretin H ;
tum
deinde erecta ampulla, oleum aſcendit in F,
licèt
inferior canaliculi ſuperficies ſicca omnino
eſſet
; idem fiet admoto canaliculo ſuperficiei
olei
, ſi paulo major ſit.
Tertiò, Non video cur
major
aquæ portio minorem potiùs ad ſe non adducat, quàm minor ma­
jorem
; ſi enim prædicta vi vtraque pollet, major certè majore, ſcilicet
extenſivè
, vt major flamma magis calefacit, quàm minor; accedit, quod
in
hoc caſu, minor longè faciliùs ad majorem accederet, ſcilicet deſcen­
dendo
, quàm major ad minorem aſcendendo.
Quartò, in majore tubo
madefacto
eadem ratio militaret; nec dicas obſtare majorem vim pon­
deris
; quia cùm vis illa adhæſiva omnibus partibus aquæ inſit, eadem eſt
illius
proportio ad reſiſtentiam ponderis in majore, quæ in minore; &
vt
duæ partes in minore ſuperant duas partes ponderis; ita mille partes in
majore
ſuperabunt mille partes ponderis.
Quintò, Cur oleum altiùs aſ­
ſurgit
, quàm aqua?
Cur Mercurius ferè nihil? dico ferè, quia infra evin­
cam
tantulùm aſſurgere; Cur aliquando ipſa aqua altiùs, aliàs minùs
altè
aſcendit?
Nihil horum cum illa vi adhæſiva ſtare poteſt. Sextò,
Cur
aqua per canaliculum inclinatum longiùs excurrit?
Cur per bre­
viorem
, quamvis madefactum interiùs, minùs altè, & ſi adhuc breviorem
accipias
, ferè nihil aſſurgit?
Cur per tubulos alioquin ſicciſſimæ materiæ,
vt
panis bis cocti, panni, telæ &c.
Ex his vides, ni fallor, Chryſocome, aliam
omnino
hujus effectus cauſam quærendam eſſe.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index